Petri I
Chapter 2

Petri I

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Petri I 2

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
1所以,你們既除去一切的惡毒、詭詐,並假善、嫉妒,和一切毀謗的話,
2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
2就要愛慕那純淨的靈奶,像才生的嬰孩愛慕奶一樣,叫你們因此漸長,以致得救。
3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
3你們若嘗過主恩的滋味, 就必如此 。
4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
4主乃活石,固然是被人所棄的,卻是被上帝所揀選、所寶貴的。
5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
5你們來到主面前,也就像活石,被建造成為靈宮,作聖潔的祭司,藉着耶穌基督奉獻上帝所悅納的靈祭。
6Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
6因為經上說: 看哪,我把所揀選、 所寶貴的房角石安放在 錫安 ; 信靠他的人必不至於羞愧。
7Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,
7所以,他在你們信的人就為寶貴,在那不信的人 有話說 : 匠人所棄的石頭 已作了房角的頭塊石頭。
8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
8又說:作了絆腳的石頭,跌人的磐石。他們既不順從,就在道理上絆跌;他們這樣絆跌也是預定的。
9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
9惟有你們是被揀選的族類,是有君尊的祭司,是聖潔的國度,是屬 上帝 的子民,要叫你們宣揚那召你們出黑暗入奇妙光明者的美德。
10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
10你們從前算不得子民, 現在卻作了上帝的子民; 從前未曾蒙憐恤, 現在卻蒙了憐恤。
11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
11親愛的 弟兄 啊,你們是客旅,是寄居的。我勸你們要禁戒肉體的私慾;這私慾是與靈魂爭戰的。
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
12你們在外邦人中,應當品行端正,叫那些毀謗你們是作惡的,因看見你們的好行為,便在鑒察的日子歸榮耀給上帝。
13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
13你們為主的緣故,要順服人的一切制度,或是在上的君王,
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
14或是君王所派罰惡賞善的臣宰。
15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
15因為上帝的旨意原是要你們行善,可以堵住那糊塗無知人的口。
16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
16你們雖是自由的,卻不可藉着自由遮蓋惡毒,總要作上帝的僕人。
17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
17務要尊敬眾人,親愛教中的弟兄,敬畏上帝,尊敬君王。
18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
18你們作僕人的,凡事要存敬畏的心順服主人;不但順服那善良溫和的,就是那乖僻的也要順服。
19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
19倘若人為叫良心對得住上帝,就忍受冤屈的苦楚,這是可喜愛的。
20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
20你們若因犯罪受責打,能忍耐,有甚麼可誇的呢?但你們若因行善受苦,能忍耐,這在上帝看是可喜愛的。
21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
21你們蒙召原是為此;因基督也為你們受過苦,給你們留下榜樣,叫你們跟隨他的腳蹤行。
22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:
22他並沒有犯罪,口裏也沒有詭詐。
23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:
23他被罵不還口;受害不說威嚇的話,只將自己交託那按公義審判人的 主 。
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.
24他被掛在木頭上,親身擔當了我們的罪,使我們既然在罪上死,就得以在義上活。因他受的鞭傷,你們便得了醫治。
25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
25你們從前好像迷路的羊,如今卻歸到你們靈魂的牧人監督了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.