Corinthios I
Chapter 16
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Corinthios I 16

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
1论到为圣徒捐钱,我从前怎样吩咐 加拉太 的众教会,你们也当怎样行。
2Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
2每逢七日的第一日,各人要照自己的进项抽出来留着,免得我来的时候现凑。
3Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
3及至我来到了,你们写信举荐谁,我就打发他们,把你们的捐资送到 耶路撒冷 去。
4Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
4若我也该去,他们可以和我同去。
5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
5我要从 马其顿 经过;既经过了,就要到你们那里去,
6Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.
6或者和你们同住几时,或者也过冬。无论我往哪里去,你们就可以给我送行。
7Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
7我如今不愿意路过见你们;主若许我,我就指望和你们同住几时。
8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
8但我要仍旧住在 以弗所 ,直等到五旬节;
9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
9因为有宽大又有功效的门为我开了,并且反对的人也多。
10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
10若是 提摩太 来到,你们要留心,叫他在你们那里无所惧怕;因为他劳力做主的工,像我一样。
11Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
11所以,无论谁都不可藐视他,只要送他平安前行,叫他到我这里来,因我指望他和弟兄们同来。
12De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
12至于兄弟 亚波罗 ,我再三地劝他同弟兄们到你们那里去;但这时他决不愿意去,几时有了机会他必去。
13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
13你们务要警醒,在真道上站立得稳,要作大丈夫,要刚强。
14Omnia vestra in caritate fiant.
14凡你们所做的都要凭爱心而做。
15Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
15弟兄们,你们晓得 司提反 一家,是 亚该亚 初结的果子,并且他们专以服事圣徒为念。
16ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
16我劝你们顺服这样的人,并一切同工同劳的人。
17Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
17司提反 和 福徒拿都 ,并 亚该古 到这里来,我很喜欢;因为你们待我有不及之处,他们补上了。
18refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
18他们叫我和你们心里都快活。这样的人,你们务要敬重。
19Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
19亚细亚 的众教会问你们安。 亚居拉 和 百基拉 并在他们家里的教会,因主多多地问你们安。
20Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
20众弟兄都问你们安。你们要亲嘴问安,彼此务要圣洁。
21Salutatio, mea manu Pauli.
21我— 保罗 亲笔问安。
22Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
22若有人不爱主,这人可诅可咒。主必要来!
23Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
23愿主耶稣基督的恩 常 与你们众人同在!
24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
24我在基督耶稣里的爱与你们众人同在。阿们!

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.