Corinthios I 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
1我不是自由的吗?我不是使徒吗?我不是见过我们的主耶稣吗?你们不是我在主里面所做之工吗?
2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
2假若在别人,我不是使徒,在你们,我总是使徒,因为你们在主里正是我作使徒的印证。
3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est:
3我对那盘问我的人就是这样分诉:
4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
4难道我们没有权柄 靠福音 吃喝吗?
5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
5难道我们没有权柄娶 信主的 姊妹为妻,带着一同往来,仿佛其余的使徒和主的弟兄并 矶法 一样吗?
6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
6独有我与 巴拿巴 没有权柄不做工吗?
7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
7有谁当兵自备粮饷呢?有谁栽葡萄园不吃园里的果子呢?有谁牧养牛羊不吃牛羊的奶呢?
8Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
8我说这话,岂是照人的意见;律法不也是这样说吗?
9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
9就如 摩西 的律法记着说:「牛 在场上 踹谷的时候,不可笼住它的嘴。」难道 神所挂念的是牛吗?
10an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
10不全是为我们说的吗?分明是为我们说的。因为耕种的当存着指望去耕种;打场的也当存得 粮 的指望去打场。
11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
11我们若把属灵的种子撒在你们中间,就是从你们收割奉养肉身之物,这还算大事吗?
12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
12若别人在你们身上有这权柄,何况我们呢? 然而,我们没有用过这权柄,倒凡事忍受,免得基督的福音被阻隔。
13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
13你们岂不知为圣事劳碌的就吃殿中的物吗?伺候祭坛的就分领坛上的物吗?
14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
14主也是这样命定,叫传福音的靠着福音养生。
15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
15但这权柄我全没有用过。我写这话,并非要你们这样待我,因为我宁可死也不叫人使我所夸的落了空。
16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.
16我传福音原没有可夸的,因为我是不得已的。若不传福音,我便有祸了。
17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
17我若甘心做这事,就有赏赐;若不甘心,责任却已经托付我了。
18Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
18既是这样,我的赏赐是什么呢?就是我传福音的时候叫人不花钱得福音,免得用尽我传福音的权柄。
19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
19我虽是自由的,无人辖管;然而我甘心作了众人的仆人,为要多得人。
20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:
20向 犹太 人,我就作 犹太 人,为要得 犹太 人;向律法以下的人,我虽不在律法以下,还是作律法以下的人,为要得律法以下的人。
21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
21向没有律法的人,我就作没有律法的人,为要得没有律法的人;其实我在 神面前,不是没有律法;在基督面前,正在律法之下。
22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
22向软弱的人,我就作软弱的人,为要得软弱的人。向什么样的人,我就作什么样的人。无论如何,总要救些人。
23Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
23凡我所行的,都是为福音的缘故,为要与人同得这福音 的好处 。
24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
24岂不知在场上赛跑的都跑,但得奖赏的只有一人?你们也当这样跑,好叫你们得着奖赏。
25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
25凡较力争胜的,诸事都有节制,他们不过是要得能坏的冠冕;我们却是要得不能坏的冠冕。
26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:
26所以,我奔跑不像无定向的;我斗拳不像打空气的。
27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
27我是攻克己身,叫身服我,恐怕我传 福音 给别人,自己反被弃绝了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.