ヨブ記 2
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1再び、神の子らが主の前に立つために来た日、サタンも彼らの中にやって来て、主の前に立った。
1Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
2主はサタンに言われた。「お前はどこから来たのか。」 サタンは主に答えた。「地を行き巡り、そこを歩き回って来ました。」
2ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
3主はサタンに言われた。「お前は私のしもべヨブに心を留めたか。地上に彼のように咎がなく正しい人、神を恐れて悪から遠ざかっている者はいない。お前は理由もなく彼を破滅させようと私をそそのかしたが、彼はなお自分の誠実さを堅く保っている。」
3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
4サタンは主に答えた。「皮には皮を。まことに、人は自分の命のためなら、持つすべてのものを与えます。
4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
5しかし今、あなたの御手を伸ばし、彼の骨と肉体に触れてください。彼はきっと、面と向かってあなたに背くでしょう。」
5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
6主はサタンに言われた。「見よ、彼はお前の手にある。ただ、彼の命だけは残しておけ。」
6Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva.
7こうしてサタンは主の御前から出て行き、足の裏から頭の頂まで、痛ましい腫れ物でヨブを打った。
7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;
8ヨブは身をかくために土器のかけらを取り、灰の中に座った。
8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
9すると彼の妻が彼に言った。「あなたはまだ自分の誠実さを堅く保っているのですか。神に背いて、死になさい。」
9Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.
10しかし彼は彼女に言った。「あなたは愚かな女たちが口にするように語っている。何ということか。私たちは神の御手から幸いを受けるのなら、災いをも受けるべきではないか。」 このすべてのことにおいて、ヨブはその唇で罪を犯さなかった。
10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
11さて、ヨブの三人の友は、彼に降りかかったこのすべての災いについて聞き、それぞれ自分の所からやって来た。すなわち、テマン人エリファズ、シュア人ビルダデ、ナアマ人ツォファルである。彼らは彼をいたわり、慰めるために、一緒に来ることを打ち合わせていた。
11Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
12彼らが遠くから目を上げて彼を見たとき、それが彼だと見分けられなかった。彼らは声を上げて泣き、それぞれ自分の上着を裂き、天に向かって自分の頭の上にちりを振りかけた。
12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
13そして彼らは七日七晩、彼とともに地に座っていたが、誰も彼に一言も話しかけなかった。彼の苦しみがあまりにも大きいのを見たからである。
13Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.