Leviticus 9
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron:
1到了第八天, 摩西 召了 亞倫 和他兒子,並 以色列 的眾長老來,
2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
2對 亞倫 說:「你當取牛群中的一隻公牛犢作贖罪祭,一隻公綿羊作燔祭,都要沒有殘疾的,獻在耶和華面前。
3Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
3你也要對 以色列 人說:『你們當取一隻公山羊作贖罪祭,又取一隻牛犢和一隻綿羊羔,都要一歲、沒有殘疾的,作燔祭,
4bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.
4又取一隻公牛,一隻公綿羊作平安祭,獻在耶和華面前,並取調油的素祭,因為今天耶和華要向你們顯現。』」
5Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
5於是他們把 摩西 所吩咐的,帶到會幕前;全會眾都近前來,站在耶和華面前。
6ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.
6摩西 說:「這是耶和華吩咐你們所當行的;耶和華的榮光就要向你們顯現。」
7Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
7摩西 對 亞倫 說:「你就近壇前,獻你的贖罪祭和燔祭,為自己與百姓贖罪,又獻上百姓的供物,為他們贖罪,都照耶和華所吩咐的。」
8Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
8於是, 亞倫 就近壇前,宰了為自己作贖罪祭的牛犢。
9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
9亞倫 的兒子把血奉給他,他就把指頭蘸在血中,抹在壇的四角上,又把血倒在壇腳那裏。
10Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
10惟有贖罪祭的脂油和腰子,並肝上取的網子,都燒在壇上,是照耶和華所吩咐 摩西 的;
11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
11又用火將肉和皮燒在營外。
12Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
12亞倫 宰了燔祭牲,他兒子把血遞給他,他就灑在壇的周圍,
13Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni,
13又把燔祭一塊一塊地、連頭遞給他,他都燒在壇上;
14lotis aqua prius intestinis et pedibus.
14又洗了臟腑和腿,燒在壇上的燔祭上。
15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
15他奉上百姓的供物,把那給百姓作贖罪祭的公山羊宰了,為罪獻上,和先獻的一樣;
16fecit holocaustum,
16也奉上燔祭,照例而獻。
17addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
17他又奉上素祭,從其中取一滿把,燒在壇上;這是在早晨的燔祭以外。
18Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
18亞倫 宰了那給百姓作平安祭的公牛和公綿羊。他兒子把血遞給他,他就灑在壇的周圍;
19Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
19又把公牛和公綿羊的脂油、肥尾巴,並蓋 臟 的脂油與腰子,和肝上的網子,都遞給他;
20posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,
20把脂油放在胸上,他就把脂油燒在壇上。
21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
21胸和右腿, 亞倫 當作搖祭,在耶和華面前搖一搖,都是照 摩西 所吩咐的。
22Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
22亞倫 向百姓舉手,為他們祝福。他獻了贖罪祭、燔祭、平安祭就下來了。
23Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
23摩西 、 亞倫 進入會幕,又出來為百姓祝福,耶和華的榮光就向眾民顯現。
24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
24有火從耶和華面前出來,在壇上燒盡燔祭和脂油;眾民一見,就都歡呼,俯伏在地。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.