Actuum Apostolorum 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
1我們離別了眾人,就開船一直行到 哥士 。第二天到了 羅底 ,從那裏到 帕大喇 ,
2Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.
2遇見一隻船要往 腓尼基 去,就上船起行。
3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus.
3望見 塞浦路斯 ,就從南邊行過,往 敘利亞 去,我們就在 泰爾 上岸,因為船要在那裏卸貨。
4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
4找着了門徒,就在那裏住了七天。他們被聖靈感動,對 保羅 說:「不要上 耶路撒冷 去。」
5Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus.
5過了這幾天,我們就起身前行。他們眾人同妻子兒女,送我們到城外,我們都跪在岸上禱告,彼此辭別。
6Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua.
6我們上了船,他們就回家去了。
7Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
7我們從 泰爾 行盡了水路,來到 多利買 ,就問那裏的弟兄安,和他們同住了一天。
8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
8第二天,我們離開那裏,來到 凱撒利亞 ,就進了傳福音的 腓利 家裏,和他同住。他是那七個 執事 裏的一個。
9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
9他有四個女兒,都是處女,是說預言的。
10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
10我們在那裏多住了幾天,有一個先知,名叫 亞迦布 ,從 猶太 下來,
11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
11到了我們這裏,就拿 保羅 的腰帶捆上自己的手腳,說:「聖靈說: 猶太 人在 耶路撒冷 ,要如此捆綁這腰帶的主人,把他交在外邦人手裏。」
12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
12我們和那本地的人聽見這話,都苦勸 保羅 不要上 耶路撒冷 去。
13Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
13保羅 說:「你們為甚麼這樣痛哭,使我心碎呢?我為主耶穌的名,不但被人捆綁,就是死在 耶路撒冷 也是願意的。」
14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
14保羅 既不聽勸,我們便住了口,只說:「願主的旨意成就」,便了。
15Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.
15過了幾日,我們收拾行李上 耶路撒冷 去。
16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
16有 凱撒利亞 的幾個門徒和我們同去,帶我們到一個久為門徒的家裏,叫我們與他同住;他名叫 拿孫 ,是 塞浦路斯 人。
17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
17到了 耶路撒冷 ,弟兄們歡歡喜喜地接待我們。
18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
18第二天, 保羅 同我們去見 雅各 ;長老們也都在那裏。
19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
19保羅 問了他們安,便將上帝用他傳教,在外邦人中間所行之事,一一地述說了。
20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
20他們聽見,就歸榮耀與上帝,對 保羅 說:「兄台,你看 猶太 人中信主的有多少萬,並且都為律法熱心。
21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
21他們聽見人說,你教訓一切在外邦的 猶太 人離棄 摩西 ,對他們說,不要給孩子行割禮,也不要遵行條規。
22Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.
22眾人必聽見你來了,這可怎麼辦呢?
23Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
23你就照着我們的話行吧! 我們這裏有四個人,都有願在身。
24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
24你帶他們去,與他們一同行潔淨的禮,替他們拿出規費,叫他們得以剃頭。這樣,眾人就可知道,先前所聽見你的事都是虛的;並可知道,你自己為人,循規蹈矩,遵行律法。
25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
25至於信主的外邦人,我們已經寫信擬定,叫他們謹忌那祭偶像之物,和血,並勒死的牲畜,與姦淫。」
26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
26於是 保羅 帶着那四個人,第二天與他們一同行了潔淨的禮,進了殿,報明潔淨的日期滿足,只等 祭司 為他們各人獻祭。
27Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:
27那七日將完,從 亞細亞 來的 猶太 人看見 保羅 在殿裏,就聳動了眾人,下手拿他,
28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
28喊叫說:「 以色列 人來幫助,這就是在各處教訓眾人糟踐 我們 百姓和律法,並這地方的。他又帶着 希臘 人進殿,污穢了這聖地。」(
29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
29這話是因他們曾看見 以弗所 人 特羅非摩 同 保羅 在城裏,以為 保羅 帶他進了殿。)
30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.
30合城都震動,百姓一齊跑來,拿住 保羅 ,拉他出殿,殿門立刻都關了。
31Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
31他們正想要殺他,有人報信給營裏的千夫長說:「 耶路撒冷 合城都亂了。」
32Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
32千夫長立時帶着兵丁和幾個百夫長,跑下去到他們那裏。他們見了千夫長和兵丁,就止住不打 保羅 。
33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
33於是千夫長上前拿住他,吩咐用兩條鐵鍊捆鎖;又問他是甚麼人,做的是甚麼事。
34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
34眾人有喊叫這個的,有喊叫那個的;千夫長因為這樣亂嚷,得不着實情,就吩咐人將 保羅 帶進營樓去。
35Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
35到了臺階上,眾人擠得兇猛,兵丁只得將 保羅 抬起來。
36Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.
36眾人跟在後面,喊着說:「除掉他!」
37Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
37將要帶他進營樓, 保羅 對千夫長說:「我對你說句話可以不可以?」他說:「你懂得希臘話嗎?
38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
38你莫非是從前作亂、帶領四千兇徒往曠野去的那 埃及 人嗎?」
39Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
39保羅 說:「我本是 猶太 人,生在 基利家 的 大數 ,並不是無名小城的人。求你准我對百姓說話。」
40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens:
40千夫長准了。 保羅 就站在臺階上,向百姓擺手,他們都靜默無聲, 保羅 便用希伯來話對他們說:
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.