創世記
Chapter 36
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1これはエサウ、すなわちエドムの系図である。
1Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
2エサウはカナンの娘たちの中から妻をめとった。ヘト人エロンの娘アダ、ヒビ人ツィベオンの子アナの娘オホリバマ、
2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
3そしてイシュマエルの娘で、ネバヨトの妹であるバセマテである。
3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
4アダはエサウにエリファズを産み、バセマテはレウエルを産んだ。
4Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
5オホリバマはエウシュ、ヤラム、コラを産んだ。これらはカナンの地でエサウに生まれた息子たちである。
5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6エサウは、妻たち、息子たち、娘たち、家のすべての人々、家畜、すべての獣、カナンの地で手に入れたすべての持ち物を携えて、弟ヤコブから離れた地へ行った。
6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
7彼らの財産が多すぎて一緒に住むことができず、彼らの家畜のゆえに、彼らが寄留していた地は彼らを支えきれなかったからである。
7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
8エサウはセイルの山地に住んだ。エサウはエドムである。
8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9セイルの山地に住むエドム人の父エサウの系図は次のとおりである。
9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10これらはエサウの息子たちの名である。エサウの妻アダの息子エリファズ、エサウの妻バセマテの息子レウエル。
10et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
11エリファズの息子たちは、テマン、オマル、ツェフォ、ガタム、ケナズであった。
11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
12ティムナはエサウの息子エリファズのそばめであり、彼女はエリファズにアマレクを産んだ。これらはエサウの妻アダの子どもたちである。
12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13これらはレウエルの息子たちである。ナハテ、ゼラ、シャンマ、ミザ。これらはエサウの妻バセマテの子どもたちであった。
13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
14ツィベオンの子アナの娘である、エサウの妻オホリバマの息子たちは次のとおりである。彼女はエサウにエウシュ、ヤラム、コラを産んだ。
14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
15エサウの息子たちから出た首長たちは次のとおりである。エサウの長男エリファズの息子たちは、首長テマン、首長オマル、首長ツェフォ、首長ケナズ、
15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
16首長コラ、首長ガタム、首長アマレク。これらはエドムの地でエリファズから出た首長たちである。これらはアダの子どもたちである。
16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
17エサウの息子レウエルの息子たちは次のとおりである。首長ナハテ、首長ゼラ、首長シャンマ、首長ミザ。これらはエドムの地でレウエルから出た首長たちである。これらはエサウの妻バセマテの子どもたちである。
17Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
18エサウの妻オホリバマの息子たちは次のとおりである。首長エウシュ、首長ヤラム、首長コラ。これらはエサウの妻であるアナの娘オホリバマから出た首長たちである。
18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
19これらがエサウ、すなわちエドムの息子たちであり、これらが彼らの首長たちである。
19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
20その地に住んでいたホリ人セイルの息子たちは次のとおりである。ロタン、ショバル、ツィベオン、アナ、
20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
21ディション、エツェル、ディシャン。これらはエドムの地でセイルの子どもたちであるホリ人から出た首長たちである。
21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
22ロタンの子どもたちはホリとヘマムであった。ロタンの妹はティムナであった。
22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
23これらはショバルの子どもたちである。アルワン、マナハテ、エバル、シェフォ、オナム。
23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
24これらはツィベオンの子どもたちである。アヤとアナ。父ツィベオンのろばを飼っているときに、荒野で温泉を見つけたのはこのアナである。
24Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
25これらはアナの子どもたちである。ディションと、アナの娘オホリバマ。
25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
26これらはディションの子どもたちである。ヘムダン、エシュバン、イトラン、ケラン。
26Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
27これらはエツェルの子どもたちである。ビルハン、ザアワン、アカン。
27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
28これらはディシャンの子どもたちである。ウツとアラン。
28Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.
29これらはホリ人から出た首長たちである。首長ロタン、首長ショバル、首長ツィベオン、首長アナ、
29Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30首長ディション、首長エツェル、首長ディシャン。これらはセイルの地で、それぞれの首長にしたがう、ホリ人から出た首長たちである。
30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
31イスラエルの子らを王が治める前に、エドムの地を治めていた王たちは次のとおりである。
31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi:
32ベオルの息子ベラがエドムで王として治めた。彼の町の名はディンハバであった。
32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
33ベラが死に、ボツラのゼラの息子ヨバブが彼に代わって王となった。
33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
34ヨバブが死に、テマン人の地のフシャムが彼に代わって王となった。
34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35フシャムが死に、モアブの野でミディアンを打ったベダデの息子ハダドが彼に代わって王となった。彼の町の名はアビテであった。
35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
36ハダドが死に、マスレカのサムラが彼に代わって王となった。
36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37サムラが死に、川のほとりのレホボトのシャウルが彼に代わって王となった。
37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
38シャウルが死に、アクボルの息子バアル・ハナンが彼に代わって王となった。
38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
39アクボルの息子バアル・ハナンが死に、ハダルが彼に代わって王となった。彼の町の名はパウであった。彼の妻の名はメヘタベルといい、メザハブの娘であるマトレドの娘であった。
39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
40エサウから出た首長たちの名は、それぞれの氏族、それぞれの場所、その名にしたがって次のとおりである。首長ティムナ、首長アルワ、首長エテテ、
40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
41首長オホリバマ、首長エラ、首長ピノン、
41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42首長ケナズ、首長テマン、首長ミブツァル、
42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43首長マグディエル、首長イラム。これらが、彼らの所有地にある住まいにしたがうエドムの首長たちである。これがエドム人の父エサウである。
43dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.