Psaumes
Chapter 108
Louis Segond 1910
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Psaumes 108

Louis Segond 1910
Clementine Vulgate, 1598
1Cantique. Psaume de David.
1In finem. Psalmus David.
2Mon cœur est affermi, ô Dieu! Je chanterai, je ferai retentir mes instruments: c’est ma gloire!
2[Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3Réveillez-vous, mon luth et ma harpe! Je réveillerai l’aurore.
3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4Je te louerai parmi les peuples, Éternel! Je te chanterai parmi les nations.
4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5Car ta bonté s’élève au-dessus des cieux, Et ta fidélité jusqu’aux nues.
5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6Élève-toi sur les cieux, ô Dieu! Et que ta gloire soit sur toute la terre!
6Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7Afin que tes bien-aimés soient délivrés, Sauve par ta droite, et exauce-nous!
7Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8Dieu a dit dans sa sainteté: Je triompherai, Je partagerai Sichem, je mesurerai la vallée de Succoth;
8Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9A moi Galaad, à moi Manassé; Éphraïm est le rempart de ma tête, Et Juda, mon sceptre;
9Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10Moab est le bassin où je me lave; Je jette mon soulier sur Édom; Je pousse des cris de joie sur le pays des Philistins!
10Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11Qui me mènera dans la ville forte? Qui me conduit à Édom?
11Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12N’est-ce pas toi, ô Dieu, qui nous as repoussés, Et qui ne sortais plus, ô Dieu, avec nos armées?
12Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13Donne-nous du secours contre la détresse! Le secours de l’homme n’est que vanité.
13Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
14Avec Dieu, nous ferons des exploits; Il écrasera nos ennemis.
14In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
no verse 15 in this text
15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
no verse 16 in this text
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
no verse 17 in this text
17et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
no verse 18 in this text
18Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
no verse 19 in this text
19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
no verse 20 in this text
20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
no verse 21 in this text
21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
no verse 22 in this text
22Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
no verse 23 in this text
23Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
no verse 24 in this text
24Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
no verse 25 in this text
25Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
no verse 26 in this text
26Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
no verse 27 in this text
27Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
no verse 28 in this text
28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.
no verse 29 in this text
29Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
no verse 30 in this text
30Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:
no verse 31 in this text
31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.