箴言
Chapter 6
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1我兒,你若為朋友作保, 替外人擊掌,
1[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:
2你就被口中的話語纏住, 被嘴裏的言語捉住。
2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3我兒,你既落在朋友手中, 就當這樣行才可救自己: 你要自卑,去懇求你的朋友。
3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4不要容你的眼睛睡覺; 不要容你的眼皮打盹。
4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
5要救自己,如鹿脫離 獵戶的 手, 如鳥脫離捕鳥人的手。
5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]
6懶惰人哪, 你去察看螞蟻的動作就可得智慧。
6[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7螞蟻沒有元帥, 沒有官長,沒有君王,
7Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8尚且在夏天預備食物, 在收割時聚斂糧食。
8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9懶惰人哪,你要睡到幾時呢? 你何時睡醒呢?
9Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10再睡片時,打盹片時, 抱着手躺臥片時,
10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11你的貧窮就必如強盜速來, 你的缺乏彷彿拿兵器的人來到。
11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]
12無賴的惡徒, 行動就用乖僻的口,
12[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13用眼傳神, 用腳示意, 用指點劃,
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14心中乖僻, 常設惡謀, 布散紛爭。
14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15所以,災難必忽然臨到他身; 他必頃刻敗壞,無法可治。
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
16耶和華所恨惡的有六樣, 連他心所憎惡的共有七樣:
16[Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17就是高傲的眼, 撒謊的舌, 流無辜人血的手,
17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18圖謀惡計的心, 飛跑行惡的腳,
18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19吐謊言的假見證, 並弟兄中布散紛爭的人。
19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]
20我兒,要謹守你父親的誡命; 不可離棄你母親的法則,
20[Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
21要常繫在你心上, 掛在你項上。
21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22你行走,它必引導你; 你躺臥,它必保守你; 你睡醒,它必與你談論。
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
23因為誡命是燈,法則是光, 訓誨的責備是生命的道,
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:
24能保你遠離惡婦, 遠離外女諂媚的舌頭。
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
25你心中不要戀慕她的美色, 也不要被她眼皮勾引。
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26因為,妓女 能使人 只剩一塊餅; 淫婦獵取人寶貴的生命。
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27人若懷裏搋火, 衣服豈能不燒呢?
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28人若在火炭上走, 腳豈能不燙呢?
28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?
29親近鄰舍之妻的,也是如此; 凡挨近她的,不免受罰。
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30賊因飢餓偷竊充飢, 人不藐視他,
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;
31若被找着,他必賠還七倍, 必將家中所有的盡都償還。
31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
32與婦人行淫的,便是無知; 行這事的,必喪掉生命。
32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
33他必受傷損,必被凌辱; 他的羞恥不得塗抹。
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
34因為人的嫉恨成了烈怒, 報仇的時候決不留情。
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
35甚麼贖價,他都不顧; 你雖送許多禮物,他也不肯干休。
35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.