箴言
Chapter 23
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1你若與官長坐席, 要留意在你面前的是誰。
1[Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2你若是貪食的, 就當拿刀放在喉嚨上。
2Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3不可貪戀他的美食, 因為是哄人的食物。
3Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4不要勞碌求富, 休仗自己的聰明。
4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5你豈要定睛在虛無的 錢財 上嗎? 因 錢財 必長翅膀,如鷹向天飛去。
5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6不要吃惡眼人的飯, 也不要貪他的美味;
6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7因為他心怎樣思量, 他為人就是怎樣。 他雖對你說,請吃,請喝, 他的心卻與你相背。
7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8你所吃的那點食物必吐出來; 你所說的甘美言語也必落空。
8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9你不要說話給愚昧人聽, 因他必藐視你智慧的言語。
9In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10不可挪移古時的地界, 也不可侵入孤兒的田地;
10Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
11因他們的救贖主大有能力, 他必向你為他們辨屈。
11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]
12你要留心領受訓誨, 側耳聽從知識的言語。
12[Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
13不可不管教孩童; 你用杖打他,他必不至於死。
13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14你要用杖打他, 就可以救他的靈魂免下陰間。
14Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
15我兒,你心若存智慧, 我的心也甚歡喜。
15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
16你的嘴若說正直話, 我的心腸也必快樂。
16et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
17你心中不要嫉妒罪人, 只要終日敬畏耶和華;
17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:
18因為至終必有善報, 你的指望也不致斷絕。
18quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
19我兒,你當聽,當存智慧, 好在正道上引導你的心。
19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
20好飲酒的,好吃肉的, 不要與他們來往;
20Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:
21因為好酒貪食的,必致貧窮; 好睡覺的,必穿破爛衣服。
21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22你要聽從生你的父親; 你母親老了,也不可藐視她。
22Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23你當買真理; 就是智慧、訓誨,和聰明也都不可賣。
23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24義人的父親必大得快樂; 人生智慧的兒子,必因他歡喜。
24Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
25你要使父母歡喜, 使生你的快樂。
25Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
26我兒,要將你的心歸我; 你的眼目也要喜悅我的道路。
26Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
27妓女是深坑; 外女是窄阱。
27Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
28她埋伏好像強盜; 她使人中多有奸詐的。
28Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]
29誰有禍患?誰有憂愁? 誰有爭鬥?誰有哀歎? 誰無故受傷?誰眼目紅赤?
29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
30就是那流連飲酒、 常去尋找調和酒的人。
30nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31酒發紅,在杯中閃爍, 你不可觀看, 雖然 下咽舒暢, 終久是咬你如蛇,刺你如毒蛇。
31Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,
no verse 32 in this text
32sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
33你眼必看見異怪的事; 你心必發出乖謬的話。
33Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
34你必像躺在海中, 或像臥在桅杆上。
34Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
35你必 說:人打我,我卻未受傷; 人鞭打我,我竟不覺得。 我幾時清醒,我仍去尋酒。
35Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.