馬太福音 24
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶穌出了 聖 殿,正走的時候,門徒進前來,把殿宇指給他看。
1Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2耶穌對他們說:「你們不是看見這殿宇嗎?我實在告訴你們,將來在這裏沒有一塊石頭留在石頭上,不被拆毀了。」
2Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3耶穌在 橄欖山 上坐着,門徒暗暗地來說:「請告訴我們,甚麼時候有這些事?你降臨和世界的末了有甚麼預兆呢?」
3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
4耶穌回答說:「你們要謹慎,免得有人迷惑你們。
4Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
5因為將來有好些人冒我的名來,說:『我是基督』,並且要迷惑許多人。
5multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6你們也要聽見打仗和打仗的風聲,總不要驚慌;因為 這些事 是必須有的,只是末期還沒有到。
6Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
7民要攻打民,國要攻打國;多處必有饑荒、地震。
7consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:
8這都是災難的起頭。
8hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9那時,人要把你們陷在患難裏,也要殺害你們;你們又要為我的名被萬民恨惡。
9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10那時,必有許多人跌倒,也要彼此陷害,彼此恨惡;
10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11且有好些假先知起來,迷惑多人。
11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12只因不法的事增多,許多人的愛心才漸漸冷淡了。
12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
13惟有忍耐到底的,必然得救。
13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14這天國的福音要傳遍天下,對萬民作見證,然後末期才來到。」
14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15「你們看見先知 但以理 所說的『那行毀壞可憎的』站在聖地(讀 這經 的人須要會意)。
15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
16那時,在 猶太 的,應當逃到山上;
16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:
17在房上的,不要下來拿家裏的東西;
17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
18在田裏的,也不要回去取衣裳。
18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19當那些日子,懷孕的和奶孩子的有禍了。
19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20你們應當祈求,叫你們逃走的時候,不遇見冬天或是安息日。
20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
21因為那時必有大災難,從世界的起頭直到如今,沒有這樣的災難,後來也必沒有。
21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22若不減少那日子,凡有血氣的總沒有一個得救的;只是為選民,那日子必減少了。
22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23那時,若有人對你們說:『基督在這裏』,或說:『基督在那裏』,你們不要信!
23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24因為假基督、假先知將要起來,顯大神蹟、大奇事,倘若能行,連選民也就迷惑了。
24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25看哪,我預先告訴你們了。
25Ecce prædixi vobis.
26若有人對你們說:『看哪,基督在曠野裏』,你們不要出去! 或說 :『看哪,基督在內屋中』,你們不要信!
26Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27閃電從東邊發出,直照到西邊。人子降臨也要這樣。
27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
28屍首在哪裏,鷹也必聚在那裏。」
28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29「那些日子的災難一過去, 日頭就變黑了, 月亮也不放光, 眾星要從天上墜落, 天勢都要震動。
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
30那時,人子的兆頭要顯在天上,地上的萬族都要哀哭。他們要看見人子,有能力,有大榮耀,駕着天上的雲降臨。
30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
31他要差遣使者,用號筒的大聲,將他的選民,從四方,從天這邊到天那邊,都招聚了來。」
31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32「你們可以從無花果樹學個比方:當樹枝發嫩長葉的時候,你們就知道夏天近了。
32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
33這樣,你們看見這一切的事,也該知道人子近了,正在門口了。
33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
34我實在告訴你們,這世代還沒有過去,這些事都要成就。
34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35天地要廢去,我的話卻不能廢去。」
35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36「但那日子,那時辰,沒有人知道,連天上的使者也不知道,子也不知道,惟獨父知道。
36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37挪亞 的日子怎樣,人子降臨也要怎樣。
37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
38當洪水以前的日子,人照常吃喝嫁娶,直到 挪亞 進方舟的那日;
38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
39不知不覺洪水來了,把他們全都沖去。人子降臨也要這樣。
39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40那時,兩個人在田裏,取去一個,撇下一個。
40Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41兩個女人推磨,取去一個,撇下一個。
41Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42所以,你們要警醒,因為不知道你們的主是哪一天來到。
42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43家主若知道幾更天有賊來,就必警醒,不容人挖透房屋;這是你們所知道的。
43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44所以,你們也要預備,因為你們想不到的時候,人子就來了。」
44Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45「誰是忠心有見識的僕人,為主人所派,管理家裏的人,按時分糧給他們呢?
45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
46主人來到,看見他這樣行,那僕人就有福了。
46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
47我實在告訴你們,主人要派他管理一切所有的。
47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
48倘若那惡僕心裏說:『我的主人必來得遲』,
48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49就動手打他的同伴,又和酒醉的人一同吃喝。
49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
50在想不到的日子,不知道的時辰,那僕人的主人要來,
50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
51重重地處治他,定他和假冒為善的人同罪;在那裏必要哀哭切齒了。」
51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.