馬太福音 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「你們要小心,不可將善事行在人的面前,故意叫他們看見,若是這樣,就不能得你們天父的賞賜了。
1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
2所以,你施捨的時候,不可在你前面吹號,像那假冒為善的人在會堂裏和街道上所行的,故意要得人的榮耀。我實在告訴你們,他們已經得了他們的賞賜。
2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3你施捨的時候,不要叫左手知道右手所做的,
3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
4要叫你施捨的事行在暗中。你父在暗中察看,必然報答你 。」
4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5「你們禱告的時候,不可像那假冒為善的人,愛站在會堂裏和十字路口上禱告,故意叫人看見。我實在告訴你們,他們已經得了他們的賞賜。
5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6你禱告的時候,要進你的內屋,關上門,禱告你在暗中的父;你父在暗中察看,必然報答你。
6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
7你們禱告,不可像外邦人,用許多重複話,他們以為話多了必蒙垂聽。
7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8你們不可效法他們;因為你們沒有祈求以先,你們所需用的,你們的父早已知道了。
8Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9所以,你們禱告要這樣說: 我們在天上的父: 願人都尊你的名為聖。
9Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
10願你的國降臨; 願你的旨意行在地上, 如同行在天上。
10Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
11我們日用的飲食,今日賜給我們。
11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
12免我們的債, 如同我們免了人的債。
12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13不叫我們遇見試探; 救我們脫離凶惡 。 因為國度、權柄、榮耀,全是你的, 直到永遠。阿們 !
13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]
14「你們饒恕人的過犯,你們的天父也必饒恕你們 的過犯 ;
14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
15你們不饒恕人的過犯,你們的 天 父也必不饒恕你們的過犯。」
15Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16「你們禁食的時候,不可像那假冒為善的人,臉上帶着愁容;因為他們把臉弄得難看,故意叫人看出他們是禁食。我實在告訴你們,他們已經得了他們的賞賜。
16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
17你禁食的時候,要梳頭洗臉,
17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
18不叫人看出你禁食來,只叫你暗中的父看見;你父在暗中察看,必然報答你。」
18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19「不要為自己積攢財寶在地上;地上有蟲子咬,能銹壞,也有賊挖窟窿來偷。
19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20只要積攢財寶在天上;天上沒有蟲子咬,不能銹壞,也沒有賊挖窟窿來偷。
20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21因為你的財寶在哪裏,你的心也在那裏。」
21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22「眼睛就是身上的燈。你的眼睛若瞭亮,全身就光明;
22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
23你的眼睛若昏花,全身就黑暗。你裏頭的光若黑暗了,那黑暗是何等大呢!」
23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?
24「一個人不能事奉兩個主;不是惡這個、愛那個,就是重這個、輕那個。你們不能又事奉上帝,又事奉瑪門 。」
24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
25「所以我告訴你們,不要為生命憂慮吃甚麼,喝甚麼;為身體憂慮穿甚麼。生命不勝於飲食嗎?身體不勝於衣裳嗎?
25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?
26你們看那天上的飛鳥,也不種,也不收,也不積蓄在倉裏,你們的天父尚且養活牠。你們不比飛鳥貴重得多嗎?
26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27你們哪一個能用思慮使壽數多加一刻呢 ?
27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
28何必為衣裳憂慮呢?你想野地裏的百合花怎麼長起來;它也不勞苦,也不紡線。
28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29然而我告訴你們,就是 所羅門 極榮華的時候,他所穿戴的,還不如這花一朵呢!
29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30你們這小信的人哪!野地裏的草今天還在,明天就丟在爐裏,上帝還給它這樣的妝飾,何況你們呢!
30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?
31所以,不要憂慮說,吃甚麼?喝甚麼?穿甚麼?
31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
32這都是外邦人所求的。你們需用的這一切東西,你們的天父是知道的。
32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
33你們要先求他的國和他的義,這些東西都要加給你們了。
33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
34所以,不要為明天憂慮,因為明天自有明天的憂慮;一天的難處一天當就夠了。」
34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.