馬太福音 27
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1到了早晨,眾祭司長和民間的長老大家商議要治死耶穌,
1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
2就把他捆綁,解去,交給巡撫 彼拉多 。
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
3這時候,賣耶穌的 猶大 看見耶穌已經定了罪,就後悔,把那三十塊錢拿回來給祭司長和長老,說:
3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4「我賣了無辜之人的血是有罪了。」他們說:「那與我們有甚麼相干?你自己承當吧!」
4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5猶大 就把那銀錢丟在殿裏,出去吊死了。
5Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
6祭司長拾起銀錢來,說:「這是血價,不可放在庫裏。」
6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
7他們商議,就用那銀錢買了窯戶的一塊田,為要埋葬外鄉人。
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8所以那塊田直到今日還叫做「血田」。
8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9這就應了先知 耶利米 的話,說:「他們用那三十塊錢,就是被估定之人的價錢,是 以色列 人中所估定的,
9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël:
10買了窯戶的一塊田;這是照着主所吩咐我的。」
10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11耶穌站在巡撫面前;巡撫問他說:「你是 猶太 人的王嗎?」耶穌說:「你說的是。」
11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.
12他被祭司長和長老控告的時候,甚麼都不回答。
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13彼拉多 就對他說:「他們作見證告你這麼多的事,你沒有聽見嗎?」
13Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
14耶穌仍不回答,連一句話也不說,以致巡撫甚覺希奇。
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15巡撫有一個常例,每逢這節期,隨眾人所要的釋放一個囚犯給他們。
15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:
16當時有一個出名的囚犯叫 巴拉巴 。
16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
17眾人聚集的時候, 彼拉多 就對他們說:「你們要我釋放哪一個給你們?是 巴拉巴 呢?是稱為基督的耶穌呢?」
17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?
18巡撫原知道他們是因為嫉妒才把他解了來。
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19正坐堂的時候,他的夫人打發人來說:「這義人的事,你一點不可管,因為我今天在夢中為他受了許多的苦。」
19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
20祭司長和長老挑唆眾人,求釋放 巴拉巴 ,除滅耶穌。
20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
21巡撫對眾人說:「這兩個人,你們要我釋放哪一個給你們呢?」他們說:「 巴拉巴 。」
21Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
22彼拉多 說:「這樣,那稱為基督的耶穌我怎麼辦他呢?」他們都說:「把他釘十字架!」
22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
23巡撫說:「為甚麼呢?他做了甚麼惡事呢?」他們便極力地喊着說:「把他釘十字架!」
23Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
24彼拉多 見說也無濟於事,反要生亂,就拿水在眾人面前洗手,說:「流這義人的血,罪不在我,你們承當吧。」
24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
25眾人都回答說:「他的血歸到我們和我們的子孫身上。」
25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
26於是 彼拉多 釋放 巴拉巴 給他們,把耶穌鞭打了,交給人釘十字架。
26Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
27巡撫的兵就把耶穌帶進衙門,叫全營的兵都聚集在他那裏。
27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
28他們給他脫了衣服,穿上一件朱紅色袍子,
28et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
29用荊棘編做冠冕,戴在他頭上,拿一根葦子放在他右手裏,跪在他面前,戲弄他,說:「恭喜, 猶太 人的王啊!」
29et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum.
30又吐唾沫在他臉上,拿葦子打他的頭。
30Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
31戲弄完了,就給他脫了袍子,仍穿上他自己的衣服,帶他出去,要釘十字架。
31Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
32他們出來的時候,遇見一個 古利奈 人,名叫 西門 ,就勉強他同去,好背着耶穌的十字架。
32Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
33到了一個地方名叫 各各他 ,意思就是「髑髏地」。
33Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
34兵丁拿苦膽調和的酒給耶穌喝;他嘗了,就不肯喝。
34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
35他們既將他釘在十字架上,就拈鬮分他的衣服,
35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
36又坐在那裏看守他。
36Et sedentes servabant eum.
37在他頭以上安一個牌子,寫着他的罪狀,說:「這是 猶太 人的王耶穌。」
37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.
38當時,有兩個強盜和他同釘十字架,一個在右邊,一個在左邊。
38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39從那裏經過的人譏誚他,搖着頭,說:
39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
40「你這拆毀 聖 殿、三日又建造起來的,可以救自己吧!你如果是上帝的兒子,就從十字架上下來吧!」
40et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
41祭司長和文士並長老也是這樣戲弄他,說:
41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
42「他救了別人,不能救自己。他是 以色列 的王,現在可以從十字架上下來,我們就信他。
42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
43他倚靠上帝,上帝若喜悅他,現在可以救他;因為他曾說:『我是上帝的兒子。』」
43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
44那和他同釘的強盜也是這樣地譏誚他。
44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45從午正到申初,遍地都黑暗了。
45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46約在申初,耶穌大聲喊着說:「以利!以利!拉馬撒巴各大尼?」就是說:「我的上帝!我的上帝!為甚麼離棄我?」
46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
47站在那裏的人,有的聽見就說:「這個人呼叫 以利亞 呢!」
47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
48內中有一個人趕緊跑去,拿海絨蘸滿了醋,綁在葦子上,送給他喝。
48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
49其餘的人說:「且等着,看 以利亞 來救他不來。」
49Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
50耶穌又大聲喊叫,氣就斷了。
50Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
51忽然,殿裏的幔子從上到下裂為兩半,地也震動,磐石也崩裂,
51Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
52墳墓也開了,已睡聖徒的身體多有起來的。
52et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
53到耶穌復活以後,他們從墳墓裏出來,進了聖城,向許多人顯現。
53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
54百夫長和一同看守耶穌的人看見地震並所經歷的事,就極其害怕,說:「這真是上帝的兒子了!」
54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
55有好些婦女在那裏,遠遠地觀看;她們是從 加利利 跟隨耶穌來服事他的。
55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:
56內中有 抹大拉 的 馬利亞 ,又有 雅各 和 約西 的母親 馬利亞 ,並有 西庇太 兩個兒子的母親。
56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
57到了晚上,有一個財主,名叫 約瑟 ,是 亞利馬太 來的,他也是耶穌的門徒。
57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:
58這人去見 彼拉多 ,求耶穌的身體; 彼拉多 就吩咐給他。
58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
59約瑟 取了身體,用乾淨細麻布裹好,
59Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
60安放在自己的新墳墓裏,就是他鑿在磐石裏的。他又把大石頭滾到墓門口,就去了。
60et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
61有 抹大拉 的 馬利亞 和那個 馬利亞 在那裏,對着墳墓坐着。
61Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
62次日,就是預備日的第二天,祭司長和法利賽人聚集來見 彼拉多 ,說:
62Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,
63「大人,我們記得那誘惑人的還活着的時候曾說:『三日後我要復活。』
63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
64因此,請吩咐人將墳墓把守妥當,直到第三日,恐怕他的門徒來,把他偷了去,就告訴百姓說:『他從死裏復活了。』這樣,那後來的迷惑比先前的更利害了!」
64Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.
65彼拉多 說:「你們有看守的兵,去吧!盡你們所能的把守妥當。」
65Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
66他們就帶着看守的兵同去,封了石頭,將墳墓把守妥當。
66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.