馬太福音 25
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「那時,天國好比十個童女拿着燈出去迎接新郎。
1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
2其中有五個是愚拙的,五個是聰明的。
2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
3愚拙的拿着燈,卻不預備油;
3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
4聰明的拿着燈,又預備油在器皿裏。
4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5新郎遲延的時候,她們都打盹,睡着了。
5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6半夜有人喊着說:『新郎來了,你們出來迎接他!』
6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7那些童女就都起來收拾燈。
7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
8愚拙的對聰明的說:『請分點油給我們, 因為我們的燈要滅了。』
8Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
9聰明的回答說:『恐怕不夠你我用的;不如你們自己到賣油的那裏去買吧。』
9Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10她們去買的時候,新郎到了。那預備好了的,同他進去坐席,門就關了。
10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11其餘的童女隨後也來了,說:『主啊,主啊,給我們開門!』
11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
12他卻回答說:『我實在告訴你們,我不認識你們。』
12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
13所以,你們要警醒;因為那日子,那時辰,你們不知道。」
13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14「 天國 又好比一個人要往外國去,就叫了僕人來,把他的家業交給他們,
14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15按着各人的才幹給他們銀子:一個給了五千,一個給了二千,一個給了一千,就往外國去了。
15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
16那領五千的隨即拿去做買賣,另外賺了五千。
16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17那領二千的也照樣另賺了二千。
17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18但那領一千的去掘開地,把主人的銀子埋藏了。
18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19過了許久,那些僕人的主人來了,和他們算帳。
19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20那領五千銀子的又帶着那另外的五千來,說:『主啊,你交給我五千銀子。請看,我又賺了五千。』
20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21主人說:『好,你這又良善又忠心的僕人,你在不多的事上有忠心,我要把許多事派你管理;可以進來享受你主人的快樂。』
21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
22那領二千的也來,說:『主啊,你交給我二千銀子。請看,我又賺了二千。』
22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23主人說:『好,你這又良善又忠心的僕人,你在不多的事上有忠心,我要把許多事派你管理;可以進來享受你主人的快樂。』
23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
24那領一千的也來,說:『主啊,我知道你是忍心的人,沒有種的地方要收割,沒有散的地方要聚斂,
24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
25我就害怕,去把你的一千銀子埋藏在地裏。請看,你的原銀子在這裏。』
25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
26主人回答說:『你這又惡又懶的僕人,你既知道我沒有種的地方要收割,沒有散的地方要聚斂,
26Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
27就當把我的銀子放給兌換銀錢的人,到我來的時候,可以連本帶利收回。
27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28奪過他這一千來,給那有一萬的。
28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
29因為凡有的,還要加給他,叫他有餘;沒有的,連他所有的也要奪過來。
29omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30把這無用的僕人丟在外面黑暗裏;在那裏必要哀哭切齒了。』」
30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
31「當人子在他榮耀裏、同着眾天使降臨的時候,要坐在他榮耀的寶座上。
31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
32萬民都要聚集在他面前。他要把他們分別出來,好像牧羊的分別綿羊山羊一般,
32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
33把綿羊安置在右邊,山羊在左邊。
33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34於是王要向那右邊的說:『你們這蒙我父賜福的,可來承受那創世以來為你們所預備的國;
34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
35因為我餓了,你們給我吃,渴了,你們給我喝;我作客旅,你們留我住;
35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36我赤身露體,你們給我穿;我病了,你們看顧我;我在監裏,你們來看我。』
36nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37義人就回答說:『主啊,我們甚麼時候見你餓了,給你吃,渴了,給你喝?
37Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38甚麼時候見你作客旅,留你住,或是赤身露體,給你穿?
38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39又甚麼時候見你病了,或是在監裏,來看你呢?』
39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
40王要回答說:『我實在告訴你們,這些事你們既做在我這弟兄中一個最小的身上,就是做在我身上了。』
40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41王又要向那左邊的說:『你們這被咒詛的人,離開我!進入那為魔鬼和他的使者所預備的永火裏去!
41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
42因為我餓了,你們不給我吃,渴了,你們不給我喝;
42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43我作客旅,你們不留我住;我赤身露體,你們不給我穿;我病了,我在監裏,你們不來看顧我。』
43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44他們也要回答說:『主啊,我們甚麼時候見你餓了,或渴了,或作客旅,或赤身露體,或病了,或在監裏,不伺候你呢?』
44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45王要回答說:『我實在告訴你們,這些事你們既不做在我這 弟兄 中一個最小的身上,就是不做在我身上了。』
45Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46這些人要往永刑裏去;那些義人要往永生裏去。」
46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.