馬太福音 4
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1當時,耶穌被 聖 靈引到曠野,受魔鬼的試探。
1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
2他禁食四十晝夜,後來就餓了。
2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
3那試探人的進前來,對他說:「你若是上帝的兒子,可以吩咐這些石頭變成食物。」
3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4耶穌卻回答說:「 經上 記着說: 人活着,不是單靠食物, 乃是靠上帝口裏所出的一切話。」
4Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
5魔鬼就帶他進了聖城,叫他站在殿頂上,
5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6對他說:「你若是上帝的兒子,可以跳下去,因為 經上 記着說: 主要為你吩咐他的使者 用手托着你, 免得你的腳碰在石頭上。」
6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7耶穌對他說:「 經上 又記着說:『不可試探主-你的上帝。』」
7Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
8魔鬼又帶他上了一座最高的山,將世上的萬國與萬國的榮華都指給他看,
8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9對他說:「你若俯伏拜我,我就把這一切都賜給你。」
9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10耶穌說:「撒但,退去吧!因為 經上 記着說: 當拜主-你的上帝, 單要事奉他。」
10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11於是,魔鬼離了耶穌,有天使來伺候他。
11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
12耶穌聽見 約翰 下了監,就退到 加利利 去;
12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:
13後又離開 拿撒勒 ,往 迦百農 去,就住在那裏。那地方靠海,在 西布倫 和 拿弗他利 的邊界上。
13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
14這是要應驗先知 以賽亞 的話,
14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
15說: 西布倫 地, 拿弗他利 地, 就是沿海的路, 約旦河 外, 外邦人的 加利利 地-
15[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
16那坐在黑暗裏的百姓看見了大光; 坐在死蔭之地的人有光發現照着他們。
16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]
17從那時候,耶穌就傳起道來,說:「天國近了,你們應當悔改!」
17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
18耶穌在 加利利海 邊行走,看見弟兄二人,就是那稱呼 彼得 的 西門 和他兄弟 安得烈 ,在海裏撒網;他們本是打魚的。
18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
19耶穌對他們說:「來跟從我,我要叫你們得人如得魚一樣。」
19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20他們就立刻捨了網,跟從了他。
20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
21從那裏往前走,又看見弟兄二人,就是 西庇太 的兒子 雅各 和他兄弟 約翰 ,同他們的父親 西庇太 在船上補網,耶穌就招呼他們,
21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
22他們立刻捨了船,別了父親,跟從了耶穌。
22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23耶穌走遍 加利利 ,在各會堂裏教訓人,傳天國的福音,醫治百姓各樣的病症。
23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
24他的名聲就傳遍了 敘利亞 。那裏的人把一切害病的,就是害各樣疾病、各樣疼痛的和被鬼附的、癲癇的、癱瘓的,都帶了來,耶穌就治好了他們。
24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
25當下,有許多人從 加利利 、 低加坡里 、 耶路撒冷 、 猶太 、 約旦河 外來跟着他。
25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.