出埃及記
Chapter 11
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華對 摩西 說:「我再使一樣的災殃臨到法老和 埃及 ,然後他必容你們離開這地。他容你們去的時候,總要催逼你們都從這地出去。
1Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
2你要傳於百姓的耳中,叫他們男女各人向鄰舍要金器銀器。」
2Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
3耶和華叫百姓在 埃及 人眼前蒙恩,並且 摩西 在 埃及 地、法老臣僕,和百姓的眼中看為極大。
3Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
4摩西 說:「耶和華這樣說:『約到半夜,我必出去巡行 埃及 遍地。
4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
5凡在 埃及 地,從坐寶座的法老直到磨子後的婢女所有的長子,以及一切頭生的牲畜,都必死。
5et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
6埃及 遍地必有大哀號;從前沒有這樣的,後來也必沒有。
6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7至於 以色列 中,無論是人是牲畜,連狗也不敢向他們搖舌,好叫你們知道耶和華是將 埃及 人和 以色列 人分別出來。』
7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
8你這一切臣僕都要俯伏來見我,說:『求你和跟從你的百姓都出去』,然後我要出去。」於是, 摩西 氣忿忿地離開法老,出去了。
8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
9耶和華對 摩西 說:「法老必不聽你們,使我的奇事在 埃及 地多起來。」
9Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.
10摩西 、 亞倫 在法老面前行了這一切奇事;耶和華使法老的心剛硬,不容 以色列 人出離他的地。
10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.