出埃及記 19
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 人出 埃及 地以後,滿了三個月的那一天,就來到 西奈 的曠野。
1Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2他們離了 利非訂 ,來到 西奈 的曠野,就在那裏的山下安營。
2Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
3摩西 到上帝那裏,耶和華從山上呼喚他說:「你要這樣告訴 雅各 家,曉諭 以色列 人說:
3Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël:
4『我向 埃及 人所行的事,你們都看見了,且看見我如鷹將你們背在翅膀上,帶來歸我。
4Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
5如今你們若實在聽從我的話,遵守我的約,就要在萬民中作屬我的子民,因為全地都是我的。
5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
6你們要歸我作祭司的國度,為聖潔的國民。』這些話你要告訴 以色列 人。」
6et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.
7摩西 去召了民間的長老來,將耶和華所吩咐他的話都在他們面前陳明。
7Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
8百姓都同聲回答說:「凡耶和華所說的,我們都要遵行。」 摩西 就將百姓的話回覆耶和華。
8Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9耶和華對 摩西 說:「我要在密雲中臨到你那裏,叫百姓在我與你說話的時候可以聽見,也可以永遠信你了。」 於是, 摩西 將百姓的話奏告耶和華。
9ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
10耶和華又對 摩西 說:「你往百姓那裏去,叫他們今天明天自潔,又叫他們洗衣服。
10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
11到第三天要預備好了,因為第三天耶和華要在眾百姓眼前降臨在 西奈山 上。
11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12你要在山的四圍給百姓定界限,說:『你們當謹慎,不可上山去,也不可摸山的邊界;凡摸這山的,必要治死他。
12Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
13不可用手摸他,必用石頭打死,或用 箭 射透;無論是人是牲畜,都不得活。到角聲拖長的時候,他們才可到山根來。』」
13Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
14摩西 下山往百姓那裏去,叫他們自潔,他們就洗衣服。
14Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
15他對百姓說:「到第三天要預備好了。不可親近女人。」
15ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
16到了第三天早晨,在山上有雷轟、閃電,和密雲,並且角聲甚大,營中的百姓盡都發顫。
16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
17摩西 率領百姓出營迎接上帝,都站在山下。
17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18西奈 全山冒煙,因為耶和華在火中降於山上。山的煙氣上騰,如燒窯一般,遍山大大地震動。
18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
19角聲漸漸地高而又高, 摩西 就說話,上帝有聲音答應他。
19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
20耶和華降臨在 西奈山 頂上,耶和華召 摩西 上山頂, 摩西 就上去。
20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
21耶和華對 摩西 說:「你下去囑咐百姓,不可闖過來到我面前觀看,恐怕他們有多人死亡;
21dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22又叫親近我的祭司自潔,恐怕我忽然出來 擊殺 他們。」
22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
23摩西 對耶和華說:「百姓不能上 西奈山 ,因為你已經囑咐我們說:『要在山的四圍定界限,叫山成聖。』」
23Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
24耶和華對他說:「下去吧,你要和 亞倫 一同上來;只是祭司和百姓不可闖過來上到我面前,恐怕我忽然出來 擊殺 他們。」
24Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
25於是 摩西 下到百姓那裏告訴他們。
25Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.