出埃及記 14
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華曉諭 摩西 說:
1Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
2「你吩咐 以色列 人轉回,安營在 比‧哈希錄 前, 密奪 和海的中間,對着 巴力‧洗分 ,靠近海邊安營。
2Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.
3法老必說:『 以色列 人在地中繞迷了,曠野把他們困住了。』
3Dicturusque est Pharao super filiis Israël: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
4我要使法老的心剛硬,他要追趕他們,我便在法老和他全軍身上得榮耀; 埃及 人就知道我是耶和華。」於是 以色列 人這樣行了。
4Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5有人告訴 埃及 王說:「百姓逃跑。」法老和他的臣僕就向百姓變心,說:「我們容 以色列 人去,不再服事我們,這做的是甚麼事呢?」
5Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis?
6法老就預備他的車輛,帶領軍兵同去,
6Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
7並帶着六百輛特選的車和 埃及 所有的車,每輛都有車兵長。
7Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
8耶和華使 埃及 王法老的心剛硬,他就追趕 以色列 人,因為 以色列 人是昂然無懼地出 埃及 。
8Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.
9埃及 人追趕他們,法老一切的馬匹、車輛、馬兵,與軍兵就在海邊上,靠近 比‧哈希錄 ,對着 巴力‧洗分 ,在他們安營的地方追上了。
9Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
10法老臨近的時候, 以色列 人舉目看見 埃及 人趕來,就甚懼怕,向耶和華哀求。
10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
11他們對 摩西 說:「難道在 埃及 沒有墳地,你把我們帶來死在曠野嗎?你為甚麼這樣待我們,將我們從 埃及 領出來呢?
11et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto?
12我們在 埃及 豈沒有對你說過,不要攪擾我們,容我們服事 埃及 人嗎?因為服事 埃及 人比死在曠野還好。」
12nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
13摩西 對百姓說:「不要懼怕,只管站住!看耶和華今天向你們所要施行的救恩。因為,你們今天所看見的 埃及 人必永遠不再看見了。
13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14耶和華必為你們爭戰;你們只管靜默,不要作聲。」
14Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
15耶和華對 摩西 說:「你為甚麼向我哀求呢?你吩咐 以色列 人往前走。
15Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur.
16你舉手向海伸杖,把水分開。 以色列 人要下海中走乾地。
16Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
17我要使 埃及 人的心剛硬,他們就跟着下去。我要在法老和他的全軍、車輛、馬兵上得榮耀。
17Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
18我在法老和他的車輛、馬兵上得榮耀的時候, 埃及 人就知道我是耶和華了。」
18Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
19在 以色列 營前行走上帝的使者,轉到他們後邊去;雲柱也從他們前邊轉到他們後邊立住。
19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
20在 埃及 營和 以色列 營中間有雲柱,一邊黑暗,一邊發光,終夜兩下不得相近。
20stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
21摩西 向海伸杖,耶和華便用大東風,使海水一夜退去,水便分開,海就成了乾地。
21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
22以色列 人下海中走乾地,水在他們的左右作了牆垣。
22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
23埃及 人追趕他們,法老一切的馬匹、車輛,和馬兵都跟着下到海中。
23Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
24到了晨更的時候,耶和華從雲火柱中向 埃及 的軍兵觀看,使 埃及 的軍兵混亂了;
24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
25又使他們的車輪脫落,難以行走,以致 埃及 人說:「我們從 以色列 人面前逃跑吧!因耶和華為他們攻擊我們了。」
25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
26耶和華對 摩西 說:「你向海伸杖,叫水仍合在 埃及 人並他們的車輛、馬兵身上。」
26Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.
27摩西 就向海伸杖,到了天一亮,海水仍舊復原。 埃及 人避水逃跑的時候,耶和華把他們推翻在海中,
27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
28水就回流,淹沒了車輛和馬兵。那些跟着 以色列 人下海法老的全軍,連一個也沒有剩下。
28Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
29以色列 人卻在海中走乾地;水在他們的左右作了牆垣。
29Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
30當日,耶和華這樣拯救 以色列 人脫離 埃及 人的手, 以色列 人看見 埃及 人的死屍都在海邊了。
30liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.
31以色列 人看見耶和華向 埃及 人所行的大事,就敬畏耶和華,又信服他和他的僕人 摩西 。
31Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.