出埃及記 32
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1百姓見 摩西 遲延不下山,就大家聚集到 亞倫 那裏,對他說:「起來!為我們做神 像 ,可以在我們前面引路;因為領我們出 埃及 地的那個 摩西 ,我們不知道他遭了甚麼事。」
1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.
2亞倫 對他們說:「你們去摘下你們妻子、兒女耳上的金環,拿來給我。」
2Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
3百姓就都摘下他們耳上的金環,拿來給 亞倫 。
3Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.
4亞倫 從他們手裏接過來,鑄了一隻牛犢,用雕刻的器具做成。他們就說:「 以色列 啊,這是領你出 埃及 地的神。」
4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
5亞倫 看見,就在牛犢面前築壇,且宣告說:「明日要向耶和華守節。」
5Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.
6次日清早,百姓起來獻燔祭和平安祭,就坐下吃喝,起來玩耍。
6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
7耶和華吩咐 摩西 說:「下去吧,因為你的百姓,就是你從 埃及 地領出來的,已經敗壞了。
7Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.
8他們快快偏離了我所吩咐的道,為自己鑄了一隻牛犢,向它下拜獻祭,說:『 以色列 啊,這就是領你出 埃及 地的神。』」
8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
9耶和華對 摩西 說:「我看這百姓真是硬着頸項的百姓。
9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
10你且由着我,我要向他們發烈怒,將他們滅絕,使你的後裔成為大國。」
10dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
11摩西 便懇求耶和華-他的上帝說:「耶和華啊,你為甚麼向你的百姓發烈怒呢?這百姓是你用大力和大能的手從 埃及 地領出來的。
11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
12為甚麼使 埃及 人議論說『他領他們出去,是要降禍與他們,把他們殺在山中,將他們從地上除滅』?求你轉意,不發你的烈怒,後悔,不降禍與你的百姓。
12Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
13求你記念你的僕人 亞伯拉罕 、 以撒 、 以色列 。你曾指着自己起誓說:『我必使你們的後裔像天上的星那樣多,並且我所應許的這全地,必給你們的後裔,他們要永遠承受為業。』」
13Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
14於是耶和華後悔,不把所說的禍降與他的百姓。
14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
15摩西 轉身下山,手裏拿着兩塊法版。這版是兩面寫的,這面那面都有字,
15Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
16是上帝的工作,字是上帝寫的,刻在版上。
16et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
17約書亞 一聽見百姓呼喊的聲音,就對 摩西 說:「在營裏有爭戰的聲音。」
17Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.
18摩西 說:「這不是人打勝仗的聲音,也不是人打敗仗的聲音;我所聽見的乃是人歌唱的聲音。」
18Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio.
19摩西 挨近營前就看見牛犢,又看見人跳舞,便發烈怒,把兩塊版扔在山下摔碎了,
19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
20又將他們所鑄的牛犢用火焚燒,磨得粉碎,撒在水面上,叫 以色列 人喝。
20arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
21摩西 對 亞倫 說:「這百姓向你做了甚麼?你竟使他們陷在大罪裏!」
21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
22亞倫 說:「求我主不要發烈怒。這百姓 專於 作惡,是你知道的。
22Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:
23他們對我說:『你為我們做神 像 ,可以在我們前面引路;因為領我們出 埃及 地的那個 摩西 ,我們不知道他遭了甚麼事。』
23dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.
24我對他們說:『凡有金環的可以摘下來』,他們就給了我。我把金環扔在火中,這牛犢便出來了。」
24Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
25摩西 見百姓放肆( 亞倫 縱容他們,使他們在仇敵中間被譏刺),
25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
26就站在營門中,說:「凡屬耶和華的,都 要到 我這裏來!」於是 利未 的子孫都到他那裏聚集。
26et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
27他對他們說:「耶和華- 以色列 的上帝這樣說:『你們各人把刀跨在腰間,在營中往來,從這門到那門,各人殺他的弟兄與同伴並鄰舍。』」
27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
28利未 的子孫照 摩西 的話行了。那一天百姓中被殺的約有三千。
28Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
29摩西 說:「今天你們要自潔,歸耶和華為聖,各人攻擊他的兒子和弟兄,使耶和華賜福與你們。」
29Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
30到了第二天, 摩西 對百姓說:「你們犯了大罪。我如今要上耶和華那裏去,或者可以為你們贖罪。」
30Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
31摩西 回到耶和華那裏,說:「唉!這百姓犯了大罪,為自己做了金像。
31Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
32倘或你肯赦免他們的罪......不然,求你從你所寫的冊上塗抹我的名。」
32aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
33耶和華對 摩西 說:「誰得罪我,我就從我的冊上塗抹誰的名。
33Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:
34現在你去領這百姓,往我所告訴你的 地方 去,我的使者必在你前面引路;只是到我追討的日子,我必追討他們的罪。」
34tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
35耶和華殺百姓的緣故是因他們同 亞倫 做了牛犢。
35Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.