出埃及記
Chapter 29
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「你使 亞倫 和他兒子成聖,給我供祭司的職分,要如此行:取一隻公牛犢,兩隻無殘疾的公綿羊,
1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
2無酵餅和調油的無酵餅,與抹油的無酵薄餅;這都要用細麥麵做成。
2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
3這餅要裝在一個筐子裏,連筐子帶來,又把公牛和兩隻公綿羊牽來。
3Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
4要使 亞倫 和他兒子到會幕門口來,用水洗身。
4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
5要給 亞倫 穿上內袍和以弗得的外袍,並以弗得,又帶上胸牌,束上以弗得巧工織的帶子。
5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
6把冠冕戴在他頭上,將聖冠加在冠冕上,
6Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
7就把膏油倒在他頭上膏他。
7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
8要叫他的兒子來,給他們穿上內袍。
8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
9給 亞倫 和他兒子束上腰帶,包上裹頭巾,他們就憑永遠的定例得了祭司的職任。又要將 亞倫 和他兒子分別為聖。
9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
10「你要把公牛牽到會幕前, 亞倫 和他兒子要按手在公牛的頭上。
10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
11你要在耶和華面前,在會幕門口,宰這公牛。
11et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
12要取些公牛的血,用指頭抹在壇的四角上,把血都倒在壇腳那裏。
12Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
13要把一切蓋臟的脂油與肝上的網子,並兩個腰子和腰子上的脂油,都燒在壇上。
13Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
14只是公牛的皮、肉、糞都要用火燒在營外。這牛是贖罪祭。
14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15「你要牽一隻公綿羊來, 亞倫 和他兒子要按手在這羊的頭上。
15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
16要宰這羊,把血灑在壇的周圍。
16Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
17要把羊切成塊子,洗淨五臟和腿,連塊子帶頭,都放在一處。
17Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
18要把全羊燒在壇上,是給耶和華獻的燔祭,是獻給耶和華為馨香的火祭。
18Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
19「你要將那一隻公綿羊牽來, 亞倫 和他兒子要按手在羊的頭上。
19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
20你要宰這羊,取點血抹在 亞倫 的右耳垂上和他兒子的右耳垂上,又抹在他們右手的大拇指上和右腳的大拇指上;並要把血灑在壇的四圍。
20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21你要取點膏油和壇上的血,彈在 亞倫 和他的衣服上,並他兒子和他兒子的衣服上,他們和他們的衣服就一同成聖。
21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
22「你要取這羊的脂油和肥尾巴,並蓋臟的脂油與肝上的網子,兩個腰子和腰子上的脂油並右腿(這是承接聖職所獻的羊)。
22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
23再從耶和華面前裝無酵餅的筐子中取一個餅,一個調油的餅和一個薄餅,
23tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
24都放在 亞倫 的手上和他兒子的手上,作為搖祭,在耶和華面前搖一搖。
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
25要從他們手中接過來,燒在耶和華面前壇上的燔祭上,是獻給耶和華為馨香的火祭。
25Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
26「你要取 亞倫 承接聖職所獻公羊的胸,作為搖祭,在耶和華面前搖一搖,這就可以作你的分。
26Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
27那搖祭的胸和舉祭的腿,就是承接聖職所搖的、所舉的,是歸 亞倫 和他兒子的。這些你都要成為聖,
27Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
28作 亞倫 和他子孫從 以色列 人中永遠所得的分,因為是舉祭。這要從 以色列 人的平安祭中,作為獻給耶和華的舉祭。
28quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
29「 亞倫 的聖衣要留給他的子孫,可以穿着受膏,又穿着承接聖職。
29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
30他的子孫接續他當祭司的,每逢進會幕在聖所供職的時候,要穿七天。
30Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
31「你要將承接聖職所獻公羊的肉煮在聖處。
31Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
32亞倫 和他兒子要在會幕門口吃這羊的肉和筐內的餅。
32quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
33他們吃那些贖罪之物,好承接聖職,使他們成聖;只是外人不可吃,因為這是聖物。
33ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
34那承接聖職所獻的肉或餅,若有一點留到早晨,就要用火燒了,不可吃這物,因為是聖物。
34Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
35「你要這樣照我一切所吩咐的,向 亞倫 和他兒子行承接聖職的禮七天。
35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
36每天要獻公牛一隻為贖罪祭。你潔淨壇的時候,壇就潔淨了;且要用膏抹壇,使壇成聖。
36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
37要潔淨壇七天,使壇成聖,壇就成為至聖。凡挨着壇的都成為聖。」
37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
38「你每天所要獻在壇上的就是兩隻一歲的羊羔;
38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
39早晨要獻這一隻,黃昏的時候要獻那一隻。
39unum agnum mane, et alterum vespere,
40和這一隻羊羔同獻的,要用細麵 伊法 十分之一與搗成的油一欣四分之一調和,又用酒一欣四分之一作為奠祭。
40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
41那一隻羊羔要在黃昏的時候獻上,照着早晨的素祭和奠祭的禮辦理,作為獻給耶和華馨香的火祭。
41Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
42這要在耶和華面前、會幕門口,作你們世世代代常獻的燔祭。我要在那裏與你們相會,和你們說話。
42sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
43我要在那裏與 以色列 人相會, 會幕 就要因我的榮耀成為聖。
43Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
44我要使會幕和壇成聖,也要使 亞倫 和他的兒子成聖,給我供祭司的職分。
44Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
45我要住在 以色列 人中間,作他們的上帝。
45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
46他們必知道我是耶和華-他們的上帝,是將他們從 埃及 地領出來的,為要住在他們中間。我是耶和華-他們的上帝。」
46et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.