出埃及記 3
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1摩西 牧養他岳父 米甸 祭司 葉忒羅 的羊群;一日領羊群往野外去,到了上帝的山,就是 何烈山 。
1Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
2耶和華的使者從荊棘裏火焰中向 摩西 顯現。 摩西 觀看,不料,荊棘被火燒着,卻沒有燒毀。
2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
3摩西 說:「我要過去看這大異象,這荊棘為何沒有燒壞呢?」
3Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
4耶和華上帝見他過去要看,就從荊棘裏呼叫說:「 摩西 ! 摩西 !」他說:「我在這裏。」
4Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
5上帝說:「不要近前來。當把你腳上的鞋脫下來,因為你所站之地是聖地」;
5At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
6又說:「我是你父親的上帝,是 亞伯拉罕 的上帝, 以撒 的上帝, 雅各 的上帝。」 摩西 蒙上臉,因為怕看上帝。
6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
7耶和華說:「我的百姓在 埃及 所受的困苦,我實在看見了;他們因受督工的轄制所發的哀聲,我也聽見了。我原知道他們的痛苦,
7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus:
8我下來是要救他們脫離 埃及 人的手,領他們出了那地,到美好、寬闊、流奶與蜜之地,就是到 迦南 人、 赫 人、 亞摩利 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人之地。
8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
9現在 以色列 人的哀聲達到我耳中,我也看見 埃及 人怎樣欺壓他們。
9Clamor ergo filiorum Israël venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.
10故此,我要打發你去見法老,使你可以將我的百姓 以色列 人從 埃及 領出來。」
10Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
11摩西 對上帝說:「我是甚麼人,竟能去見法老,將 以色列 人從 埃及 領出來呢?」
11Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto?
12上帝說:「我必與你同在。你將百姓從 埃及 領出來之後,你們必在這山上事奉我;這就是我打發你去的證據。」
12Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.
13摩西 對上帝說:「我到 以色列 人那裏,對他們說:『你們祖宗的上帝打發我到你們這裏來。』他們若問我說:『他叫甚麼名字?』我要對他們說甚麼呢?」
13Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
14上帝對 摩西 說:「我是自有永有的」;又說:「你要對 以色列 人這樣說:『那自有的打發我到你們這裏來。』」
14Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos.
15上帝又對 摩西 說:「你要對 以色列 人這樣說:『耶和華-你們祖宗的上帝,就是 亞伯拉罕 的上帝, 以撒 的上帝, 雅各 的上帝,打發我到你們這裏來。』耶和華是我的名,直到永遠;這也是我的紀念,直到萬代。
15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
16你去招聚 以色列 的長老,對他們說:『耶和華-你們祖宗的上帝,就是 亞伯拉罕 的上帝, 以撒 的上帝, 雅各 的上帝,向我顯現,說:我實在眷顧了你們,我也 看見 埃及 人怎樣待你們。
16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
17我也說:要將你們從 埃及 的困苦中領出來,往 迦南 人、 赫 人、 亞摩利 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人的地去,就是到流奶與蜜之地。』
17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.
18他們必聽你的話。你和 以色列 的長老要去見 埃及 王,對他說:『耶和華- 希伯來 人的上帝遇見了我們,現在求你容我們往曠野去,走三天的路程,為要祭祀耶和華-我們的上帝。』
18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
19我知道雖用大能的手, 埃及 王也不容你們去。
19Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.
20我必伸手在 埃及 中間施行我一切的奇事,攻擊那地,然後他才容你們去。
20Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.
21我必叫你們在 埃及 人眼前蒙恩,你們去的時候就不至於空手而去。
21Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:
22但各婦女必向她的鄰舍,並居住在她家裏的女人,要金器銀器和衣裳,好給你們的兒女穿戴。這樣你們就把 埃及 人的 財物 奪去了。」
22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.