出埃及記 33
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華吩咐 摩西 說:「我曾起誓應許 亞伯拉罕 、 以撒 、 雅各 說:『要將 迦南 地賜給你的後裔。』現在你和你從 埃及 地所領出來的百姓,要從這裏往那地去。
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam:
2我要差遣使者在你前面,攆出 迦南 人、 亞摩利 人、 赫 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人,
2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,
3領你到那流奶與蜜之地。我自己不同你們上去;因為你們是硬着頸項的百姓,恐怕我在路上把你們滅絕。」
3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.
4百姓聽見這凶信就悲哀,也沒有人佩戴妝飾。
4Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo.
5耶和華對 摩西 說:「你告訴 以色列 人說:『 耶和華說 :你們是硬着頸項的百姓,我若一霎時臨到你們中間,必滅絕你們。現在你們要把身上的妝飾摘下來,使我可以知道怎樣待你們。』」
5Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
6以色列 人從住 何烈山 以後,就把身上的妝飾摘得乾淨。
6Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.
7摩西 素常將帳棚支搭在營外,離營卻遠,他稱這帳棚為會幕。凡求問耶和華的,就到營外的會幕那裏去。
7Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.
8當 摩西 出營到 會 幕去的時候,百姓就都起來,各人站在自己帳棚的門口,望着 摩西 ,直等到他進了 會 幕。
8Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
9摩西 進 會 幕的時候,雲柱降下來,立在 會 幕的門前, 耶和華 便與 摩西 說話。
9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
10眾百姓看見雲柱立在 會 幕門前,就都起來,各人在自己帳棚的門口下拜。
10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
11耶和華與 摩西 面對面說話,好像人與朋友說話一般。 摩西 轉到營裏去,惟有他的幫手-一個少年人 嫩 的兒子 約書亞 不離開 會 幕。
11Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
12摩西 對耶和華說:「你吩咐我說:『將這百姓領上去』,卻沒有叫我知道你要打發誰與我同去,只說:『我按你的名認識你,你在我眼前也蒙了恩。』
12Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
13我如今若在你眼前蒙恩,求你將你的道指示我,使我可以認識你,好在你眼前蒙恩。求你想到這民是你的民。」
13Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
14耶和華說:「我必親自 和你同 去,使你得安息。」
14Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
15摩西 說:「你若不親自 和我同 去,就不要把我們從這裏領上去。
15Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
16人在何事上得以知道我和你的百姓在你眼前蒙恩呢?豈不是因你與我們同去、使我和你的百姓與地上的萬民有分別嗎?」
16In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
17耶和華對 摩西 說:「你這所求的我也要行;因為你在我眼前蒙了恩,並且我按你的名認識你。」
17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
18摩西 說:「求你顯出你的榮耀給我看。」
18Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
19耶和華說:「我要顯我一切的恩慈,在你面前經過,宣告我的名。我要恩待誰就恩待誰;要憐憫誰就憐憫誰」;
19Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20又說:「你不能看見我的面,因為人見我的面不能存活。」
20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.
21耶和華說:「看哪,在我這裏有地方,你要站在磐石上。
21Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
22我的榮耀經過的時候,我必將你放在磐石穴中,用我的手遮掩你,等我過去,
22Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam:
23然後我要將我的手收回,你就得見我的背,卻不得見我的面。」
23tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.