出埃及記
Chapter 26
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「你要用十幅幔子做帳幕。這些幔子要用撚的細麻和藍色、紫色、朱紅色 線 製造,並用巧匠的手工繡上基路伯。
1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
2每幅幔子要長二十八肘,寬四肘,幔子都要一樣的尺寸。
2Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
3這五幅幔子要幅幅相連;那五幅幔子也要幅幅相連。
3Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
4在這相連的幔子末幅邊上要做藍色的鈕扣;在那相連的幔子末幅邊上也要照樣做。
4Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
5要在這相連的幔子上做五十個鈕扣;在那相連的幔子上也做五十個鈕扣,都要兩兩相對。
5Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
6又要做五十個金鉤,用鉤使幔子相連,這才成了一個帳幕。
6Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
7「你要用山羊 毛 織十一幅幔子,作為帳幕以上的罩棚。
7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
8每幅幔子要長三十肘,寬四肘;十一幅幔子都要一樣的尺寸。
8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium.
9要把五幅幔子連成一幅,又把六幅幔子連成一幅,這第六幅幔子要在罩棚的前面摺上去。
9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
10在這相連的幔子末幅邊上要做五十個鈕扣;在那相連的幔子 末幅 邊上也做五十個鈕扣。
10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
11又要做五十個銅鉤,鉤在鈕扣中,使罩棚連成一個。
11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
12罩棚的幔子所餘那垂下來的半幅幔子,要垂在帳幕的後頭。
12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
13罩棚的幔子所餘長的,這邊一肘,那邊一肘,要垂在帳幕的兩旁,遮蓋帳幕。
13Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
14又要用染紅的公羊皮做罩棚的蓋;再用海狗皮做一層罩棚上的頂蓋。
14Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
15「你要用皂莢木做帳幕的豎板。
15Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
16每塊要長十肘,寬一肘半;
16quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
17每塊必有兩榫相對。帳幕一切的板都要這樣做。
17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
18帳幕的南面要做板二十塊。
18Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
19在這二十塊板底下要做四十個帶卯的銀座,兩卯接這塊板上的兩榫,兩卯接那塊板上的兩榫。
19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
20帳幕第二面,就是北面,也要做板二十塊
20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
21和帶卯的銀座四十個;這板底下有兩卯,那板底下也有兩卯。
21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
22帳幕的後面,就是西面,要做板六塊。
22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
23帳幕後面的拐角要做板兩塊。
23et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
24板的下半截要雙的,上半截要整的,直頂到第一個環子;兩塊都要這樣做兩個拐角。
24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
25必有八塊板和十六個帶卯的銀座;這板底下有兩卯,那板底下也有兩卯。
25Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26「你要用皂莢木做閂:為帳幕這面的板做五閂,
26Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
27為帳幕那面的板做五閂,又為帳幕後面的板做五閂。
27et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:
28板腰間的中閂要從這一頭通到那一頭。
28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
29板要用金子包裹,又要做板上的金環套閂;閂也要用金子包裹。
29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
30要照着在山上指示你的樣式立起帳幕。
30Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
31「你要用藍色、紫色、朱紅色 線 ,和撚的細麻織幔子,以巧匠的手工繡上基路伯。
31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
32要把幔子掛在四根包金的皂莢木柱子上,柱子上當有金鉤,柱子安在四個帶卯的銀座上。
32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
33要使幔子垂在鉤子下,把法櫃抬進幔子內;這幔子要將聖所和至聖所隔開。
33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
34又要把施恩座安在至聖所內的法櫃上,
34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
35把桌子安在幔子外帳幕的北面;把燈臺安在帳幕的南面,彼此相對。
35mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
36「你要拿藍色、紫色、朱紅色 線 ,和撚的細麻,用繡花的手工織帳幕的門簾。
36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
37要用皂莢木為簾子做五根柱子,用金子包裹。柱子上當有金鉤;又要為柱子用銅鑄造五個帶卯的座。」
37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.