出埃及記
Chapter 12
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華在 埃及 地曉諭 摩西 、 亞倫 說:
1Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti:
2「你們要以本月為正月,為一年之首。
2Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
3你們吩咐 以色列 全會眾說:本月初十日,各人要按着父家取羊羔,一家一隻。
3Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4若是一家的人太少,吃不了一隻羊羔,本人就要和他隔壁的鄰舍共取一隻。你們預備羊羔,要按着人數和飯量計算。
4Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
5要無殘疾、一歲的公羊羔,你們或從綿羊裏取,或從山羊裏取,都可以。
5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
6要留到本月十四日,在黃昏的時候, 以色列 全會眾把羊羔宰了。
6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
7各家要取點血,塗在吃羊羔的房屋左右的門框上和門楣上。
7Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
8當夜要吃羊羔的肉;用火烤了,與無酵餅和苦菜同吃。
8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
9不可吃生的,斷不可吃水煮的,要帶着頭、腿、五臟,用火烤了吃。
9Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
10不可剩下一點留到早晨;若留到早晨,要用火燒了。
10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11你們吃羊羔當腰間束帶,腳上穿鞋,手中拿杖,趕緊地吃;這是耶和華的逾越節。
11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.
12因為那夜我要巡行 埃及 地,把 埃及 地一切頭生的,無論是人是牲畜,都擊殺了,又要敗壞 埃及 一切的神。我是耶和華。
12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.
13這血要在你們所住的房屋上作記號;我一見這血,就越過你們去。我擊殺 埃及 地 頭生 的時候,災殃必不臨到你們身上滅你們。」
13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
14「你們要記念這日,守為耶和華的節,作為你們世世代代永遠的定例。
14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15你們要吃無酵餅七日。頭一日要把酵從你們各家中除去;因為從頭一日起,到第七日為止,凡吃有酵之餅的,必從 以色列 中剪除。
15Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
16頭一日你們當有聖會,第七日也當有聖會。這兩日之內,除了預備各人所要吃的以外,無論何工都不可做。
16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
17你們要守無酵節,因為我正當這日把你們的軍隊從 埃及 地領出來。所以,你們要守這日,作為世世代代永遠的定例。
17Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18從正月十四日晚上,直到二十一日晚上,你們要吃無酵餅。
18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
19在你們各家中,七日之內不可有酵;因為凡吃有酵之物的,無論是寄居的,是本地的,必從 以色列 的會中剪除。
19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
20有酵的物,你們都不可吃;在你們一切住處要吃無酵餅。」
20Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
21於是, 摩西 召了 以色列 的眾長老來,對他們說:「你們要按着家口取出羊羔,把這逾越節 的羊羔 宰了。
21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
22拿一把牛膝草,蘸盆裏的血,打在門楣上和左右的門框上。你們誰也不可出自己的房門,直到早晨。
22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
23因為耶和華要巡行擊殺 埃及 人,他看見血在門楣上和左右的門框上,就必越過那門,不容滅命的進你們的房屋,擊殺你們。
23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
24這例,你們要守着,作為你們和你們子孫永遠的定例。
24Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
25日後,你們到了耶和華按着所應許賜給你們的那地,就要守這禮。
25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.
26你們的兒女問你們說:『行這禮是甚麼意思?』
26Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
27你們就說:『這是獻給耶和華逾越節的祭。當 以色列 人在 埃及 的時候,他擊殺 埃及 人,越過 以色列 人的房屋,救了我們各家。』」於是百姓低頭下拜。
27Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
28耶和華怎樣吩咐 摩西 、 亞倫 , 以色列 人就怎樣行。
28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
29到了半夜,耶和華把 埃及 地所有的長子,就是從坐寶座的法老,直到被擄囚在監裏之人的長子,以及一切頭生的牲畜,盡都殺了。
29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
30法老和一切臣僕,並 埃及 眾人,夜間都起來了。在 埃及 有大哀號,無一家不死一個人的。
30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
31夜間,法老召了 摩西 、 亞倫 來,說:「起來!連你們帶 以色列 人,從我民中出去,依你們所說的,去事奉耶和華吧!
31Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis.
32也依你們所說的,連羊群牛群帶着走吧!並要為我祝福。」
32Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
33埃及 人催促百姓,打發他們快快出離那地,因為 埃及 人說:「我們都要死了。」
33Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
34百姓就拿着沒有酵的生麵,把摶麵盆包在衣服中,扛在肩頭上。
34Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
35以色列 人照着 摩西 的話行,向 埃及 人要金器、銀器,和衣裳。
35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
36耶和華叫百姓在 埃及 人眼前蒙恩,以致 埃及 人給他們所要的。他們就把 埃及 人的 財物 奪去了。
36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
37以色列 人從 蘭塞 起行,往 疏割 去;除了 婦人 孩子,步行的男人約有六十萬。
37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
38又有許多閒雜人,並有羊群牛群,和他們一同上去。
38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
39他們用 埃及 帶出來的生麵烤成無酵餅。這生麵原沒有發起;因為他們被催逼離開 埃及 ,不能耽延,也沒有為自己預備甚麼食物。
39Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
40以色列 人住在 埃及 共有四百三十年。
40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41正滿了四百三十年的那一天,耶和華的軍隊都從 埃及 地出來了。
41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
42這夜是耶和華的夜;因耶和華領他們出了 埃及 地,所以當向耶和華謹守,是 以色列 眾人世世代代該謹守的。
42Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
43耶和華對 摩西 、 亞倫 說:「逾越節的例是這樣:外邦人都不可吃這羊羔。
43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.
44但各人用銀子買的奴僕,既受了割禮就可以吃。
44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
45寄居的和雇工人都不可吃。
45Advena et mercenarius non edent ex eo.
46應當在一個房子裏吃;不可把一點肉從房子裏帶到外頭去。羊羔的骨頭一根也不可折斷。
46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47以色列 全會眾都要守這禮。
47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
48若有外人寄居在你們中間,願向耶和華守逾越節,他所有的男子務要受割禮,然後才容他前來遵守,他也就像本地人一樣;但未受割禮的,都不可吃這羊羔。
48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49本地人和寄居在你們中間的外人同歸一例。」
49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
50耶和華怎樣吩咐 摩西 、 亞倫 , 以色列 眾人就怎樣行了。
50Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
51正當那日,耶和華將 以色列 人按着他們的軍隊,從 埃及 地領出來。
51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.