出埃及記 34
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華吩咐 摩西 說:「你要鑿出兩塊石版,和先前你摔碎的那版一樣;其上的字我要寫在這版上。
1Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.
2明日早晨,你要預備好了,上 西奈山 ,在山頂上站在我面前。
2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
3誰也不可和你一同上去,遍山都不可有人,在山根也不可叫羊群牛群吃草。」
3Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur e contra.
4摩西 就鑿出兩塊石版,和先前的一樣。清晨起來,照耶和華所吩咐的上 西奈山 去,手裏拿着兩塊石版。
4Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
5耶和華在雲中降臨,和 摩西 一同站在那裏,宣告耶和華的名。
5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
6耶和華在他面前宣告 說 :「耶和華,耶和華,是有憐憫有恩典的上帝,不輕易發怒,並有豐盛的慈愛和誠實,
6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
7為千萬人存留慈愛,赦免罪孽、過犯,和罪惡,萬不以 有罪的 為無罪,必追討他的罪,自父及子,直到三、四代。」
7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
8摩西 急忙伏地下拜,
8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
9說:「主啊,我若在你眼前蒙恩,求你在我們中間同行,因為這是硬着頸項的百姓。又求你赦免我們的罪孽和罪惡,以我們為你的產業。」
9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
10耶和華說:「我要立約,要在百姓面前行奇妙的事,是在遍地萬國中所未曾行的。在你四圍的外邦人就要看見耶和華的作為,因我向你所行的是可畏懼的事。
10Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
11「我今天所吩咐你的,你要謹守。我要從你面前攆出 亞摩利 人、 迦南 人、 赫 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人。
11Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.
12你要謹慎,不可與你所去那地的居民立約,恐怕成為你們中間的網羅;
12Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:
13卻要拆毀他們的祭壇,打碎他們的柱像,砍下他們的木偶。
13sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
14不可敬拜別神;因為耶和華是忌邪的上帝,名為忌邪者。
14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator.
15只怕你與那地的居民立約,百姓隨從他們的神,就行邪淫,祭祀他們的神,有人叫你,你便吃他的祭物,
15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
16又為你的兒子娶他們的女兒為妻,他們的女兒隨從她們的神,就行邪淫,使你的兒子也隨從她們的神行邪淫。
16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
17「不可為自己鑄造神 像 。
17Deos conflatiles non facies tibi.
18「你要守除酵節,照我所吩咐你的,在亞筆月內所定的日期吃無酵餅七天,因為你是這亞筆月內出了 埃及 。
18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
19凡頭生的都是我的;一切牲畜頭生的,無論是牛是羊,公的都是我的。
19Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
20頭生的驢要用羊羔代贖,若不代贖就要打折牠的頸項。凡頭生的兒子都要贖出來。誰也不可空手朝見我。
20Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
21「你六日要做工,第七日要安息,雖在耕種收割的時候也要安息。
21Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
22在收割初熟麥子的時候要守七七節;又在年底要守收藏節。
22Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
23你們一切男丁要一年三次朝見主耶和華- 以色列 的上帝。
23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
24我要從你面前趕出外邦人,擴張你的境界。你一年三次上去朝見耶和華-你上帝的時候,必沒有人貪慕你的地土。
24Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
25「你不可將我祭物的血和有酵的餅一同獻上。逾越節的祭物也不可留到早晨。
25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
26地裏首先初熟之物要送到耶和華-你上帝的殿。不可用山羊羔母的奶煮山羊羔。」
26Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
27耶和華吩咐 摩西 說:「你要將這些話寫上,因為我是按這話與你和 以色列 人立約。」
27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.
28摩西 在耶和華那裏四十晝夜,也不吃飯也不喝水。耶和華將這約的話,就是十條誡,寫在兩塊版上。
28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
29摩西 手裏拿着兩塊法版下 西奈山 的時候,不知道自己的面皮因耶和華和他說話就發了光。
29Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
30亞倫 和 以色列 眾人看見 摩西 的面皮發光就怕挨近他。
30Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
31摩西 叫他們來;於是 亞倫 和會眾的官長都到他那裏去, 摩西 就與他們說話。
31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
32隨後 以色列 眾人都近前來,他就把耶和華在 西奈山 與他所說的一切話都吩咐他們。
32venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
33摩西 與他們說完了話就用帕子蒙上臉。
33Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34但 摩西 進到耶和華面前與他說話就揭去帕子,及至出來的時候便將耶和華所吩咐的告訴 以色列 人。
34Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.
35以色列 人看見 摩西 的面皮發光。 摩西 又用帕子蒙上臉,等到他進去與耶和華說話 就揭去帕子 。
35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.