出埃及記
Chapter 37
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1比撒列 用皂莢木做櫃,長二肘半,寬一肘半,高一肘半。
1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
2裏外包上精金,四圍鑲上金牙邊,
2Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3又鑄四個金環,安在櫃的四腳上:這邊兩環,那邊兩環。
3conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
4用皂莢木做兩根槓,用金包裹。
4Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
5把槓穿在櫃旁的環內,以便抬櫃。
5et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
6用精金做施恩座,長二肘半,寬一肘半。
6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
7用金子錘出兩個基路伯來,安在施恩座的兩頭,
7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
8這頭做一個基路伯,那頭做一個基路伯,二基路伯接連一塊,在施恩座的兩頭。
8cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
9二基路伯高張翅膀,遮掩施恩座;基路伯是臉對臉,朝着施恩座。
9extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
10他用皂莢木做一張桌子,長二肘,寬一肘,高一肘半,
10Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
11又包上精金,四圍鑲上金牙邊。
11Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
12桌子的四圍各做一掌寬的橫樑,橫樑上鑲着金牙邊,
12ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
13又鑄了四個金環,安在桌子四腳的四角上。
13Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
14安環子的地方是挨近橫梁,可以穿槓抬桌子。
14contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
15他用皂莢木做兩根槓,用金包裹,以便抬桌子;
15Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
16又用精金做桌子上的器皿,就是盤子、調羹,並奠 酒 的瓶和爵。
16Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
17他用精金做一個燈臺;這燈臺的座和幹,與杯、球、花,都是接連一塊錘出來的。
17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant:
18燈臺兩旁杈出六個枝子:這旁三個,那旁三個。
18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
19這旁每枝上有三個杯,形狀像杏花,有球有花;那旁每枝上也有三個杯,形狀像杏花,有球有花。從燈臺杈出來的六個枝子都是如此。
19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
20燈臺上有四個杯,形狀像杏花,有球有花。
20In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia:
21燈臺每兩個枝子以下有球,與枝子接連一塊;燈臺杈出的六個枝子都是如此。
21et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
22球和枝子是接連一塊,都是一塊精金錘出來的。
22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
23用精金做燈臺的七個燈盞,並燈臺的蠟剪和蠟花盤。
23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
24他用精金一他連得做燈臺和燈臺的一切器具。
24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
25他用皂莢木做香壇,是四方的,長一肘,寬一肘,高二肘,壇的四角與壇接連一塊;
25Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
26又用精金把壇的上面與壇的四面並壇的四角包裹,又在壇的四圍鑲上金牙邊。
26Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
27做兩個金環,安在牙子邊以下,在壇的兩旁、兩根橫撐上,作為穿槓的用處,以便抬壇。
27Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
28用皂莢木做槓,用金包裹。
28Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
29又按做香之法做聖膏油和馨香料的淨香。
29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.