出埃及記 10
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華對 摩西 說:「你進去見法老。我使他和他臣僕的心剛硬,為要在他們中間顯我這些神蹟,
1Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo:
2並要叫你將我向 埃及 人所做的事,和在他們中間所行的神蹟,傳於你兒子和你孫子的耳中,好叫你們知道我是耶和華。」
2et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
3摩西 、 亞倫 就進去見法老,對他說:「耶和華- 希伯來 人的上帝這樣說:『你在我面前不肯自卑要到幾時呢?容我的百姓去,好事奉我。
3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
4你若不肯容我的百姓去,明天我要使蝗蟲進入你的境內,
4Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
5遮滿地面,甚至看不見地,並且吃那冰雹所剩的和田間所長的一切樹木。
5quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris.
6你的宮殿和你眾臣僕的房屋,並一切 埃及 人的房屋,都要被蝗蟲佔滿了;自從你祖宗和你祖宗的祖宗在世以來,直到今日,沒有見過這樣的 災 。』」 摩西 就轉身離開法老出去。
6Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
7法老的臣僕對法老說:「這人為我們的網羅要到幾時呢?容這些人去事奉耶和華-他們的上帝吧! 埃及 已經敗壞了,你還不知道嗎?」
7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
8於是 摩西 、 亞倫 被召回來見法老;法老對他們說:「你們去事奉耶和華-你們的上帝;但那要去的是誰呢?」
8Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?
9摩西 說:「我們要和我們老的少的、兒子女兒同去,且把羊群牛群一同帶去,因為我們務要向耶和華守節。」
9Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
10法老對他們說:「我容你們和你們 婦人 孩子去的時候,耶和華與你們同在吧!你們要謹慎;因為有禍在你們眼前,
10Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?
11不可都去!你們這壯年人去事奉耶和華吧,因為這是你們所求的。」於是把他們從法老面前攆出去。
11non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
12耶和華對 摩西 說:「你向 埃及 地伸杖,使蝗蟲到 埃及 地上來,吃地上一切的菜蔬,就是冰雹所剩的。」
12Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini.
13摩西 就向 埃及 地伸杖,那一晝一夜,耶和華使東風颳在 埃及 地上;到了早晨,東風把蝗蟲颳了來。
13Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
14蝗蟲上來,落在 埃及 的四境,甚是厲害;以前沒有這樣的,以後也必沒有。
14Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
15因為這蝗蟲遮滿地面,甚至地都黑暗了,又吃地上一切的菜蔬和冰雹所剩樹上的果子。 埃及 遍地,無論是樹木,是田間的菜蔬,連一點青的也沒有留下。
15Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
16於是法老急忙召了 摩西 、 亞倫 來,說:「我得罪耶和華-你們的上帝,又得罪了你們。
16Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
17現在求你,只這一次,饒恕我的罪,求耶和華-你們的上帝使我脫離這一次的死亡。」
17Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
18摩西 就離開法老去求耶和華。
18Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
19耶和華轉了極大的西風,把蝗蟲颳起,吹入 紅海 ;在 埃及 的四境連一個也沒有留下。
19Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
20但耶和華使法老的心剛硬,不容 以色列 人去。
20Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
21耶和華對 摩西 說:「你向天伸杖,使 埃及 地黑暗;這黑暗似乎摸得着。」
21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.
22摩西 向天伸杖, 埃及 遍地就烏黑了三天。
22Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.
23三天之久,人不能相見,誰也不敢起來離開本處;惟有 以色列 人家中都有亮光。
23Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
24法老就召 摩西 來,說:「你們去事奉耶和華;只是你們的羊群牛群要留下;你們的 婦人 孩子可以和你們同去。」
24Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
25摩西 說:「你總要把祭物和燔祭牲交給我們,使我們可以祭祀耶和華-我們的上帝。
25Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
26我們的牲畜也要帶去,連一蹄也不留下;因為我們要從其中取出來,事奉耶和華-我們的上帝。我們未到那裏,還不知道用甚麼事奉耶和華。」
26Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
27但耶和華使法老的心剛硬,不肯容他們去。
27Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
28法老對 摩西 說:「你離開我去吧,你要小心,不要再見我的面!因為你見我面的那日你就必死!」
28Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
29摩西 說:「你說得好!我必不再見你的面了。」
29Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.