箴言 31
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1利慕伊勒 王的言语,是他母亲教训他的真言。
1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
2我的儿啊,我腹中生的儿啊, 我许愿得的儿啊!我当怎样 教训 你呢?
2[Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
3不要将你的精力给妇女; 也不要有败坏君王的行为。
3Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
4利慕伊勒 啊,君王喝酒,君王喝酒不相宜; 王子说浓酒在那里也不相宜;
4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
5恐怕喝了就忘记律例, 颠倒一切困苦人的是非。
5et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
6可以把浓酒给将亡的人喝, 把 清 酒给苦心的人喝,
6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
7让他喝了,就忘记他的贫穷, 不再记念他的苦楚。
7Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
8你当为哑巴开口, 为一切孤独的伸冤。
8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
9你当开口按公义判断, 为困苦和穷乏的辨屈。
9Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]
10才德的妇人谁能得着呢? 她的价值远胜过珍珠。
10[Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
11她丈夫心里倚靠她, 必不缺少利益;
11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
12她一生使丈夫有益无损。
12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
13她寻找羊绒和麻, 甘心用手做工。
13Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
14她好像商船从远方运粮来,
14Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15未到黎明她就起来, 把食物分给家中的人, 将当做的工分派婢女。
15Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16她想得田地就买来; 用手所得之利栽种葡萄园。
16Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17她以能力束腰, 使膀臂有力。
17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
18她觉得所经营的有利; 她的灯终夜不灭。
18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19她手拿捻线竿, 手把纺线车。
19Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20她张手周济困苦人, 伸手帮补穷乏人。
20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21她不因下雪为家里的人担心, 因为全家都穿着朱红衣服。
21Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
22她为自己制作绣花毯子; 她的衣服是细麻和紫色布做的。
22Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
23她丈夫在城门口与本地的长老同坐, 为众人所认识。
23Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
24她做细麻布衣裳出卖, 又将腰带卖与商家。
24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
25能力和威仪是她的衣服; 她 想到 日后的景况就喜笑。
25Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
26她开口就发智慧; 她舌上有仁慈的法则。
26Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
27她观察家务, 并不吃闲饭。
27Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
28她的儿女起来称她有福; 她的丈夫也称赞她,
28Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.
29说:才德的女子很多, 惟独你超过一切。
29Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
30艳丽是虚假的,美容是虚浮的; 惟敬畏耶和华的妇女必得称赞。
30Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31愿她享受操作所得的; 愿她的工作在城门口荣耀她。
31Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.