提多书
Chapter 1

提多书

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1神的仆人,耶稣基督的使徒 保罗 ,凭着 神选民的信心与敬虔真理的知识,
1Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
2盼望那无谎言的 神在万古之先所应许的永生,
2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:
3到了日期,借着传扬的工夫把他的道显明了;这传扬 的责任 是按着 神—我们救主的命令交托了我。
3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:
4现在 写信给 提多 ,就是照着我们共信之道作我真儿子的。愿恩惠、平安从父 神和我们的救主基督耶稣归与你!
4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
5我从前留你在 克里特 ,是要你将那没有办完的事都办整齐了,又照我所吩咐你的,在各城设立长老。
5Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
6若有无可指责的人,只作一个妇人的丈夫,儿女也是信主的,没有人告他们是放荡不服约束的, 就可以设立 。
6si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
7监督既是 神的管家,必须无可指责,不任性,不暴躁,不因酒滋事,不打人,不贪无义之财;
7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
8乐意接待远人,好善,庄重,公平,圣洁自持;
8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9坚守所教真实的道理,就能将纯正的教训劝化人,又能把争辩的人驳倒了。
9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
10因为有许多人不服约束,说虚空话欺哄人;那奉割礼的更是这样。
10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
11这些人的口总要堵住。他们因贪不义之财,将不该教导的教导人,败坏人的全家。
11quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
12有 克里特 人中的一个本地先知说:「 克里特 人常说谎话,乃是恶兽,又馋又懒。」
12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
13这个见证是真的。所以,你要严严地责备他们,使他们在真道上纯全无疵,
13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
14不听 犹太 人荒谬的言语和离弃真道之人的诫命。
14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
15在洁净的人,凡物都洁净;在污秽不信的人,什么都不洁净,连心地和天良也都污秽了。
15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
16他们说是认识 神,行事却和他相背;本是可憎恶的,是悖逆的,在各样善事上是可废弃的。
16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.