约伯记 1
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1乌斯 地有一个人名叫 约伯 ;那人完全正直,敬畏 神,远离恶事。
1Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
2他生了七个儿子,三个女儿。
2Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.
3他的家产有七千羊,三千骆驼,五百对牛,五百母驴,并有许多仆婢。这人在东方人中就为至大。
3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
4他的儿子按着日子各在自己家里设摆筵宴,就打发人去,请了他们的三个姊妹来,与他们一同吃喝。
4Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
5筵宴的日子过了, 约伯 打发人去叫他们自洁。他清早起来,按着他们众人的数目献燔祭;因为他说:「恐怕我儿子犯了罪,心中弃掉 神。」 约伯 常常这样行。
5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
6有一天, 神的众子来侍立在耶和华面前,撒但也来在其中。
6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
7耶和华问撒但说:「你从哪里来?」撒但回答说:「我从地上走来走去,往返而来。」
7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
8耶和华问撒但说:「你曾用心察看我的仆人 约伯 没有?地上再没有人像他完全正直,敬畏 神,远离恶事。」
8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
9撒但回答耶和华说:「 约伯 敬畏 神,岂是无故呢?
9Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
10你岂不是四面圈上篱笆围护他和他的家,并他一切所有的吗?他手所做的都蒙你赐福;他的家产也在地上增多。
10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
11你且伸手毁他一切所有的;他必当面弃掉你。」
11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
12耶和华对撒但说:「凡他所有的都在你手中;只是不可伸手加害于他。」于是撒但从耶和华面前退去。
12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
13有一天, 约伯 的儿女正在他们长兄的家里吃饭喝酒,
13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14有报信的来见 约伯 ,说:「牛正耕地,驴在旁边吃草,
14nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos:
15示巴 人忽然闯来,把牲畜掳去,并用刀杀了仆人;惟有我一人逃脱,来报信给你。」
15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
16他还说话的时候,又有人来说:「 神从天上降下火来,将群羊和仆人都烧灭了;惟有我一人逃脱,来报信给你。」
16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
17他还说话的时候,又有人来说:「 迦勒底 人分作三队忽然闯来,把骆驼掳去,并用刀杀了仆人;惟有我一人逃脱,来报信给你。」
17Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
18他还说话的时候,又有人来说:「你的儿女正在他们长兄的家里吃饭喝酒,
18Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
19不料,有狂风从旷野刮来,击打房屋的四角,房屋倒塌在少年人身上,他们就都死了;惟有我一人逃脱,来报信给你。」
19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
20约伯 便起来,撕裂外袍,剃了头,伏在地上下拜,
20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit,
21说:「我赤身出于母胎,也必赤身归回;赏赐的是耶和华,收取的也是耶和华。耶和华的名是应当称颂的。」
21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
22在这一切的事上 约伯 并不犯罪,也不以 神为愚妄。
22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.