传道书
Chapter 1
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1在 耶路撒冷 作王、 大卫 的儿子、传道者的言语。
1Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
2传道者说:虚空的虚空, 虚空的虚空,凡事都是虚空。
2[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3人一切的劳碌, 就是他在日光之下的劳碌,有什么益处呢?
3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?]
4一代过去,一代又来, 地却永远长存。
4[Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
5日头出来,日头落下, 急归所出之地。
5Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
6风往南刮,又向北转, 不住地旋转,而且返回转行原道。
6gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7江河都往海里流,海却不满; 江河从何处流,仍归还何处。
7Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
8万事令人厌烦, 人不能说尽。 眼看,看不饱; 耳听,听不足。
8Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9已有的事后必再有; 已行的事后必再行。 日光之下并无新事。
9Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
10岂有一件事人能指着说这是新的? 哪知 ,在我们以前的世代早已有了。
10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11已过的 世代 ,无人记念; 将来的 世代 ,后来的人也不记念。
11Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]
12我传道者在 耶路撒冷 作过 以色列 的王。
12[Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
13我专心用智慧寻求、查究天下所做的一切事, 乃知 神叫世人所经练的是极重的劳苦。
13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14我见日光之下所做的一切事,都是虚空,都是捕风。
14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
15弯曲的,不能变直; 缺少的,不能足数。
15Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16我心里议论说:我得了大智慧,胜过我以前在 耶路撒冷 的众人,而且我心中多经历智慧和知识的事。
16Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17我又专心察明智慧、狂妄,和愚昧,乃知这也是捕风。
17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
18因为多有智慧,就多有愁烦; 加增知识的,就加增忧伤。
18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.