提多书 3
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1你要提醒众人,叫他们顺服作官的、掌权的,遵他的命,预备行各样的善事。
1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2不要毁谤,不要争竞,总要和平,向众人大显温柔。
2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3我们从前也是无知、悖逆、受迷惑、服事各样私欲,和宴乐,常存恶毒嫉妒的心,是可恨的,又是彼此相恨。
3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4但到了 神—我们救主的恩慈和他向人所施的慈爱显明的时候,
4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5他便救了我们;并不是因我们自己所行的义,乃是照他的怜悯,借着重生的洗和圣灵的更新。
5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6圣灵就是 神借着耶稣基督—我们救主厚厚浇灌在我们身上的,
6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7好叫我们因他的恩得称为义,可以凭着永生的盼望成为后嗣。
7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8这话是可信的。我也愿你把这些事切切实实地讲明,使那些已信 神的人留心做正经事业。这都是美事,并且与人有益。
8Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9要远避无知的辩论和家谱 的空谈 ,以及纷争,并因律法而起的争竞,因为这都是虚妄无益的。
9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
10分门结党的人,警戒过一两次,就要弃绝他。
10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
11因为知道这等人已经背道,犯了罪,自己明知不是,还是去做。
11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12我打发 亚提马 或是 推基古 到你那里去的时候,你要赶紧往 尼哥坡里 去见我,因为我已经定意在那里过冬。
12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13你要赶紧给律师 西纳 和 亚波罗 送行,叫他们没有缺乏。
13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14并且我们的人要学习正经事业,预备所需用的,免得不结果子。
14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15同我在一处的人都问你安。请代问那些因有信心爱我们的人安。愿恩惠 常 与你们众人同在!
15Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.