Marcum 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
1过了安息日, 抹大拉 的 马利亚 和 雅各 的母亲 马利亚 并 撒罗米 ,买了香膏要去膏耶稣的身体。
2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
2七日的第一日清早,出太阳的时候,她们来到坟墓那里,
3Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
3彼此说:「谁给我们把石头从墓门滚开呢?」
4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
4那石头原来很大,她们抬头一看,却见石头已经滚开了。
5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
5她们进了坟墓,看见一个少年人坐在右边,穿着白袍,就甚惊恐。
6Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
6那少年人对她们说:「不要惊恐!你们寻找那钉十字架的 拿撒勒 人耶稣,他已经复活了,不在这里。请看安放他的地方。
7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
7你们可以去告诉他的门徒和 彼得 ,说:『他在你们以先往 加利利 去。在那里你们要见他,正如他从前所告诉你们的。』」
8At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
8她们就出来,从坟墓那里逃跑,又发抖又惊奇,什么也不告诉人,因为她们害怕。
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
9在七日的第一日清早,耶稣复活了,就先向 抹大拉 的 马利亚 显现(耶稣从她身上曾赶出七个鬼)。
10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
10她去告诉那向来跟随耶稣的人;那时他们正哀恸哭泣。
11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
11他们听见耶稣活了,被 马利亚 看见,却是不信。
12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
12这事以后,门徒中间有两个人往乡下去。走路的时候,耶稣变了形象,向他们显现。
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
13他们就去告诉其余的门徒;其余的门徒也是不信。
14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
14后来,十一个门徒坐席的时候,耶稣向他们显现,责备他们不信,心里刚硬,因为他们不信那些在他复活以后看见他的人。
15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
15他又对他们说:「你们往普天下去,传福音给万民听。
16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
16信而受洗的,必然得救;不信的,必被定罪。
17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:
17信的人必有神迹随着他们,就是奉我的名赶鬼;说新方言;
18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
18手能拿蛇;若喝了什么毒物,也必不受害;手按病人,病人就必好了。」
19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
19主耶稣和他们说完了话,后来被接到天上,坐在 神的右边。
20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
20门徒出去,到处宣传 福音 。主和他们同工,用神迹随着,证实所传的道。阿们!
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.