Marcum 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
1耶稣离开那里,来到自己的家乡;门徒也跟从他。
2et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur?
2到了安息日,他在会堂里教训人。众人听见,就甚希奇,说:「这人从哪里有这些事呢?所赐给他的是什么智慧?他手所做的是何等的异能呢?
3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
3这不是那木匠吗?不是 马利亚 的儿子 雅各 、 约西 、 犹大 、 西门 的长兄吗?他妹妹们不也是在我们这里吗?」他们就厌弃他。
4Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
4耶稣对他们说:「大凡先知,除了本地、亲属、本家之外,没有不被人尊敬的。」
5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
5耶稣就在那里不得行什么异能,不过按手在几个病人身上,治好他们。
6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
6他也诧异他们不信,就往周围乡村教训人去了。
7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
7耶稣叫了十二个门徒来,差遣他们两个两个地出去,也赐给他们权柄,制伏污鬼;
8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
8并且嘱咐他们:「行路的时候不要带食物和口袋,腰袋里也不要带钱,除了拐杖以外,什么都不要带;
9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
9只要穿鞋,也不要穿两件褂子」;
10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:
10又对他们说:「你们无论到何处,进了人的家,就住在那里,直到离开那地方。
11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
11何处的人不接待你们,不听你们,你们离开那里的时候,就把脚上的尘土跺下去,对他们作见证。」
12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent:
12门徒就出去传道,叫人悔改,
13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
13又赶出许多的鬼,用油抹了许多病人,治好他们。
14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
14耶稣的名声传扬出来。 希律 王听见了,就说:「施洗的 约翰 从死里复活了,所以这些异能由他里面发出来。」
15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
15但别人说:「是 以利亚 。」又有人说:「是先知, 正 像先知中的一位。」
16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
16希律 听见却说:「是我所斩的 约翰 ,他复活了。」
17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
17先是 希律 为他兄弟 腓力 的妻子 希罗底 的缘故,差人去拿住 约翰 ,锁在监里,因为 希律 已经娶了那妇人。
18Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
18约翰 曾对 希律 说:「你娶你兄弟的妻子是不合理的。」
19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
19于是 希罗底 怀恨他,想要杀他,只是不能;
20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
20因为 希律 知道 约翰 是义人,是圣人,所以敬畏他,保护他,听他讲论,就多照着行,并且乐意听他。
21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
21有一天,恰巧是 希律 的生日, 希律 摆设筵席,请了大臣和千夫长,并 加利利 作首领的。
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
22希罗底 的女儿进来跳舞,使 希律 和同席的人都欢喜。王就对女子说:「你随意向我求什么,我必给你。」
23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
23又对她起誓说:「随你向我求什么,就是我国的一半,我也必给你。」
24Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
24她就出去对她母亲说:「我可以求什么呢?」她母亲说:「施洗 约翰 的头。」
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
25她就急忙进去见王,求他说:「我愿王立时把施洗 约翰 的头放在盘子里给我。」
26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
26王就甚忧愁;但因他所起的誓,又因同席的人,就不肯推辞,
27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
27随即差一个护卫兵,吩咐拿 约翰 的头来。护卫兵就去,在监里斩了 约翰 ,
28et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
28把头放在盘子里,拿来给女子,女子就给她母亲。
29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.
29约翰 的门徒听见了,就来把他的尸首领去,葬在坟墓里。
30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
30使徒聚集到耶稣那里,将一切所做的事、所传的道全告诉他。
31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
31他就说:「你们来,同我暗暗地到旷野地方去歇一歇。」这是因为来往的人多,他们连吃饭也没有工夫。
32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
32他们就坐船,暗暗地往旷野地方去。
33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
33众人 看见他们去,有许多认识他们的,就从各城步行,一同跑到那里,比他们先赶到了。
34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
34耶稣出来,见有许多的人,就怜悯他们,因为他们如同羊没有牧人一般,于是开口教训他们许多道理。
35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit:
35天已经晚了,门徒进前来,说:「这是野地,天已经晚了,
36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
36请叫众人散开,他们好往四面乡村里去,自己买什么吃。」
37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
37耶稣回答说:「你们给他们吃吧。」门徒说:「我们可以去买二十两银子的饼给他们吃吗?」
38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
38耶稣说:「你们有多少饼,可以去看看。」他们知道了,就说:「五个饼,两条鱼。」
39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
39耶稣吩咐他们,叫众人一帮一帮地坐在青草地上。
40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
40众人就一排一排地坐下,有一百一排的,有五十一排的。
41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
41耶稣拿着这五个饼,两条鱼,望着天祝福,擘开饼,递给门徒,摆在众人面前,也把那两条鱼分给众人。
42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
42他们都吃,并且吃饱了。
43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
43门徒就把碎饼碎鱼收拾起来,装满了十二个篮子。
44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
44吃饼的男人共有五千。
45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
45耶稣随即催门徒上船,先渡到那边 伯赛大 去,等他叫众人散开。
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
46他既辞别了他们,就往山上去祷告。
47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
47到了晚上,船在海中,耶稣独自在岸上;
48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos.
48看见门徒因风不顺,摇橹甚苦。夜里约有四更天,就在海面上走,往他们那里去,意思要走过他们去。
49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
49但门徒看见他在海面上走,以为是鬼怪,就喊叫起来;
50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.
50因为他们都看见了他,且甚惊慌。耶稣连忙对他们说:「你们放心!是我,不要怕!」
51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
51于是到他们那里,上了船,风就住了;他们心里十分惊奇。
52non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.
52这是因为他们不明白那分饼的事,心里还是愚顽。
53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
53既渡过去,来到 革尼撒勒 地方,就靠了岸,
54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
54一下船,众人认得是耶稣,
55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
55就跑遍那一带地方,听见他在何处,便将有病的人用褥子抬到那里。
56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
56凡耶稣所到的地方,或村中,或城里,或乡间,他们都将病人放在街市上,求耶稣只容他们摸他的衣裳 子;凡摸着的人就都好了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.