Iacobi 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
1你們中間的爭戰鬥毆是從哪裏來的呢?不是從你們百體中戰鬥之私慾來的嗎?
2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
2你們貪戀,還是得不着;你們殺害嫉妒,又鬥毆爭戰,也不能得。你們得不着,是因為你們不求。
3Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
3你們求也得不着,是因為你們妄求,要浪費在你們的宴樂中。
4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
4你們這些淫亂的人哪,豈不知與世俗為友就是與上帝為敵嗎?所以凡想要與世俗為友的,就是與上帝為敵了。
5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
5你們想經上所說是徒然的嗎?上帝所賜、住在我們裏面的靈,是戀愛至於嫉妒嗎?
6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
6但他賜更多的恩典,所以經上說: 上帝阻擋驕傲的人, 賜恩給謙卑的人。
7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
7故此,你們要順服上帝。務要抵擋魔鬼,魔鬼就必離開你們逃跑了。
8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
8你們親近上帝,上帝就必親近你們。有罪的人哪,要潔淨你們的手!心懷二意的人哪,要清潔你們的心!
9Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
9你們要愁苦、悲哀、哭泣,將喜笑變作悲哀,歡樂變作愁悶。
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
10務要在主面前自卑,主就必叫你們升高。
11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
11弟兄們,你們不可彼此批評。人若批評弟兄,論斷弟兄,就是批評律法,論斷律法。你若論斷律法,就不是遵行律法,乃是判斷人的。
12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
12設立律法和判斷人的,只有一位,就是那能救人也能滅人的。你是誰,竟敢論斷別人呢?
13Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
13嗐!你們有話說:「今天明天我們要往某城裏去,在那裏住一年,做買賣得利。」
14qui ignoratis quid erit in crastino.
14其實明天如何,你們還不知道。你們的生命是甚麼呢?你們原來是一片雲霧,出現少時就不見了。
15Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
15你們只當說:「主若願意,我們就可以活着,也可以做這事,或做那事。」
16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
16現今你們竟以張狂誇口;凡這樣誇口都是惡的。
17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
17人若知道行善,卻不去行,這就是他的罪了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.