ヨハネ 10
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「まことに、まことに、あなたがたに告げます。羊の囲いに戸口から入らず、ほかの所を乗り越えて入る者は、盗人であり強盗です。
1Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
2しかし、戸口から入る者は羊の牧者です。
2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3門番は牧者のために門を開き、羊はその声を聞きます。牧者は自分の羊を一匹ずつ名を呼んで連れ出します。
3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
4自分の羊をすべて外に出すと、その先頭に立って進みます。羊はその声を知っているので、牧者について行きます。
4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5しかし、知らない者には決してついて行かず、かえって逃げます。知らない者たちの声を知らないからです。」
5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
6イエスはこのたとえを彼らに話されたが、彼らはイエスが何を言っておられるのか理解しなかった。
6Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7そこでイエスは再び彼らに言われた。 「まことに、まことに、あなたがたに告げます。私が羊の戸口です。
7Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8私より前に来た者は皆、盗人であり強盗です。しかし、羊は彼らの言うことを聞きませんでした。
8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9私が戸口です。だれでも私を通って入るなら救われ、出入りして牧草を見つけます。
9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10盗人が来るのは、盗み、殺し、滅ぼすためにほかなりません。私が来たのは、羊たちが命を得、しかも豊かに得るためです。
10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
11私は良い牧者です。 良い牧者は羊のために自分の命を捨てます。
11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12雇われ人は牧者ではなく、羊も自分のものではありません。そのため、狼が来るのを見ると、羊を残して逃げてしまいます。狼は羊を奪い、散らします。
12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
13雇われ人が逃げるのは、雇われ人であって、羊のことを心にかけていないからです。
13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14私は良い牧者です。私は自分の羊を知っており、私の羊も私を知っています。
14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
15それは、父が私を知り、私が父を知っているのと同じです。私は羊のために自分の命を捨てます。
15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16私には、この囲いに属していないほかの羊もいます。 私はその羊たちをも連れて来なければなりません。彼らは私の声を聞き、一つの群れ、一人の牧者となります。
16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17父が私を愛してくださるのは、私が自分の命を捨てるからです。 それは、私が再び命を得るためです。
17Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18だれも私から命を奪うのではありません。私が自分から命を捨てるのです。私にはそれを捨てる権威があり、再び得る権威もあります。私はこの命令を父から受けました。」
18Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19これらの言葉のため、ユダヤ人たちの間に再び分裂が生じた。
19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
20彼らの多くは言った。「彼は悪霊に取りつかれ、気が狂っている。なぜ彼の言うことを聞くのか。」
20Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21ほかの者たちは言った。「これは悪霊に取りつかれた者の言葉ではない。悪霊に目の見えない人の目を開くことができるだろうか。」
21Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
22そのころ、エルサレムでは宮きよめの祭りが行われた。
22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
23冬であった。イエスは宮の中のソロモンの回廊を歩いておられた。
23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24するとユダヤ人たちがイエスを取り囲み、言った。「いつまでわれわれを迷わせておくのか。あなたがキリストなら、はっきり言ってくれ。」
24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
25イエスは彼らに答えられた。 「私はあなたがたに言いましたが、あなたがたは信じません。私が父の名によって行う業が、私についてあかししています。
25Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
26しかし、私が言ったように、あなたがたは私の羊ではないので信じません。
26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27私の羊は私の声を聞きます。私は彼らを知っており、彼らは私に従います。
27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28私は彼らに永遠の命を与えます。彼らは決して滅びず、だれも彼らを私の手から奪い去ることはできません。
28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29彼らを私に与えてくださった私の父は、すべてのものより偉大です。だれも彼らを父の手から奪い去ることはできません。
29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30私と父とは一つです。」
30Ego et Pater unum sumus.
31そこでユダヤ人たちは、イエスを石打ちにしようとして、再び石を拾った。
31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32イエスは彼らに答えられた。 「私は父から出た多くの良い業をあなたがたに示しました。そのうちのどの業のために、私を石打ちにするのですか。」
32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33ユダヤ人たちは答えた。「良い業のために石打ちにするのではない。冒涜のためだ。あなたは人間でありながら、自分を神としているからだ。」
33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34イエスは彼らに答えられた。 「あなたがたの律法に、『私は言った。あなたがたは神々である』と書かれているではありませんか。
34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
35神の言葉を受けた人々を神々と呼んだのであれば、そして聖書が無効にされることはないのですから、
35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
36父が聖別して世に遣わされた者が『私は神の子です』と言ったからといって、あなたがたは『神を冒涜している』と言うのですか。
36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
37もし私が父の業を行っていないなら、私を信じてはなりません。
37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38しかし、行っているなら、たとえ私を信じなくても、その業を信じなさい。それは、父が私のうちにおられ、私が父のうちにいることを、あなたがたが知って信じるためです。」
38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39そこで彼らは再びイエスを捕らえようとした。しかし、イエスは彼らの手を逃れられた。
39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40イエスは再びヨルダン川の向こう側へ行き、ヨハネが初めにバプテスマを授けていた場所に滞在された。
40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
41多くの人がイエスのもとに来て言った。「ヨハネは一つもしるしを行わなかったが、この方についてヨハネが言ったことはすべて真実だった。」
41et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42そこで多くの人がイエスを信じた。
42Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.