马太福音 22
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶稣又用比喻对他们说:
1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2「天国好比一个王为他儿子摆设娶亲的筵席,
2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3就打发仆人去,请那些被召的人来赴席,他们却不肯来。
3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4王又打发别的仆人,说:『你们告诉那被召的人,我的筵席已经预备好了,牛和肥畜已经宰了,各样都齐备,请你们来赴席。』
4Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5那些人不理就走了;一个到自己田里去;一个做买卖去;
5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6其余的拿住仆人,凌辱他们,把他们杀了。
6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7王就大怒,发兵除灭那些凶手,烧毁他们的城。
7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8于是对仆人说:『喜筵已经齐备,只是所召的人不配。
8Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9所以你们要往岔路口上去,凡遇见的,都召来赴席。』
9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10那些仆人就出去,到大路上,凡遇见的,不论善恶都召聚了来,筵席上就坐满了客。
10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11王进来观看宾客,见那里有一个没有穿礼服的,
11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12就对他说:『朋友,你到这里来怎么不穿礼服呢?』那人无言可答。
12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13于是王对使唤的人说:『捆起他的手脚来,把他丢在外边的黑暗里;在那里必要哀哭切齿了。』
13Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14因为被召的人多,选上的人少。」
14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15当时,法利赛人出去商议,怎样就着耶稣的话陷害他,
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16就打发他们的门徒同 希律 党的人去见耶稣,说:「夫子,我们知道你是诚实人,并且诚诚实实传 神的道,什么人你都不徇情面,因为你不看人的外貌。
16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17请告诉我们,你的意见如何?纳税给凯撒可以不可以?」
17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
18耶稣看出他们的恶意,就说:「假冒为善的人哪,为什么试探我?
18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?
19拿一个上税的钱给我看!」他们就拿一个银钱来给他。
19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20耶稣说:「这像和这号是谁的?」
20Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
21他们说:「是凯撒的。」耶稣说:「这样,凯撒的物当归给凯撒; 神的物当归给 神。」
21Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
22他们听见就希奇,离开他走了。
22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23撒都该人常说没有复活的事。那天,他们来问耶稣说:
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24「夫子, 摩西 说:『人若死了,没有孩子,他兄弟当娶他的妻,为哥哥生子立后。』
24dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25从前,在我们这里有弟兄七人,第一个娶了妻,死了,没有孩子,撇下妻子给兄弟。
25Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26第二、第三,直到第七个,都是如此。
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27末后,妇人也死了。
27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28这样,当复活的时候,她是七个人中哪一个的妻子呢?因为他们都娶过她。」
28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29耶稣回答说:「你们错了;因为不明白圣经,也不晓得 神的大能。
29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30当复活的时候,人也不娶也不嫁,乃像天上的使者一样。
30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31论到死人复活, 神 在经上 向你们所说的,你们没有念过吗?
31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32他说:『我是 亚伯拉罕 的 神, 以撒 的 神, 雅各 的 神。』 神不是死人的 神,乃是活人的 神。」
32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33众人听见这话,就希奇他的教训。
33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
34法利赛人听见耶稣堵住了撒都该人的口,他们就聚集。
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
35内中有一个人是律法师,要试探耶稣,就问他说:
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36「夫子,律法上的诫命,哪一条是最大的呢?」
36Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37耶稣对他说:「你要尽心、尽性、尽意爱主—你的 神。
37Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38这是诫命中的第一,且是最大的。
38Hoc est maximum, et primum mandatum.
39其次也相仿,就是要爱人如己。
39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40这两条诫命是律法和先知一切 道理 的总纲。」
40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41法利赛人聚集的时候,耶稣问他们说:
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42「论到基督,你们的意见如何?他是谁的子孙呢?」他们回答说:「是 大卫 的子孙。」
42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43耶稣说:「这样, 大卫 被圣灵感动,怎么还称他为主,说:
43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44主对我主说: 你坐在我的右边, 等我把你仇敌放在你的脚下。
44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45大卫 既称他为主,他怎么又是 大卫 的子孙呢?」
45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46他们没有一个人能回答一言。从那日以后,也没有人敢再问他什么。
46Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.