马太福音 2
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1当 希律 王的时候,耶稣生在 犹太 的 伯利恒 。有几个博士从东方来到 耶路撒冷 , 说 :
1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
2「那生下来作 犹太 人之王的在哪里?我们在东方看见他的星,特来拜他。」
2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
3希律 王听见了,就心里不安; 耶路撒冷 合城的人也都不安。
3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
4他就召齐了祭司长和民间的文士,问他们说:「基督当生在何处?」
4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5他们回答说:「在 犹太 的 伯利恒 。因为有先知记着,说:
5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:
6犹大 地的 伯利恒 啊, 你在 犹大 诸城中并不是最小的; 因为将来有一位君王要从你那里出来, 牧养我 以色列 民。」
6[Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]
7当下, 希律 暗暗地召了博士来,细问那星是什么时候出现的,
7Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
8就差他们往 伯利恒 去,说:「你们去仔细寻访那小孩子,寻到了就来报信,我也好去拜他。」
8et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
9他们听见王的话就去了。在东方所看见的那星忽然在他们前头行,直行到小孩子的地方,就在上头停住了。
9Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10他们看见那星,就大大地欢喜;
10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11进了房子,看见小孩子和他母亲 马利亚 ,就俯伏拜那小孩子,揭开宝盒,拿黄金、乳香、没药为礼物献给他。
11Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
12博士因为在梦中被 主 指示不要回去见 希律 ,就从别的路回本地去了。
12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13他们去后,有主的使者向 约瑟 梦中显现,说:「起来!带着小孩子同他母亲逃往 埃及 ,住在那里,等我吩咐你;因为 希律 必寻找小孩子,要除灭他。」
13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
14约瑟 就起来,夜间带着小孩子和他母亲往 埃及 去,
14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:
15住在那里,直到 希律 死了。这是要应验主借先知所说的话,说:「我从 埃及 召出我的儿子来。」
15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
16希律 见自己被博士愚弄,就大大发怒,差人将 伯利恒 城里并四境所有的男孩,照着他向博士仔细查问的时候,凡两岁以里的,都杀尽了。
16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17这就应了先知 耶利米 的话,说:
17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:
18在 拉玛 听见号咷大哭的声音, 是 拉结 哭她儿女, 不肯受安慰, 因为他们都不在了。
18[Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.]
19希律 死了以后,有主的使者在 埃及 向 约瑟 梦中显现,说:
19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
20「起来!带着小孩子和他母亲往 以色列 地去,因为要害小孩子性命的人已经死了。」
20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
21约瑟 就起来,把小孩子和他母亲带到 以色列 地去;
21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
22只因听见 亚基老 接着他父亲 希律 作了 犹太 王,就怕往那里去,又在梦中被 主 指示,便往 加利利 境内去了,
22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
23到了一座城,名叫 拿撒勒 ,就住在那里。这是要应验先知所说,他将称为 拿撒勒 人的话了。
23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.