Titum 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
1但你所讲的总要合乎那纯正的道理。
2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
2劝老年人要有节制、端庄、自守,在信心、爱心、忍耐上都要纯全无疵。
3anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
3又劝老年妇人,举止行动要恭敬,不说谗言,不给酒作奴仆,用善道教训人,
4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
4好指教少年妇人,爱丈夫,爱儿女,
5prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
5谨守,贞洁,料理家务,待人有恩,顺服自己的丈夫,免得 神的道理被毁谤。
6Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
6又劝少年人要谨守。
7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
7你自己凡事要显出善行的榜样;在教训上要正直、端庄,
8verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
8言语纯全,无可指责,叫那反对的人,既无处可说我们的不是,便自觉羞愧。
9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
9劝 仆人要顺服自己的主人,凡事讨他的喜欢,不可顶撞他,
10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
10不可私拿东西,要显为忠诚,以致凡事尊荣我们救主— 神的道。
11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
11因为 神救众人的恩典已经显明出来,
12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
12教训我们除去不敬虔的心和世俗的情欲,在今世自守、公义、敬虔度日,
13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:
13等候所盼望的福,并等候至大的 神和我们救主耶稣基督的荣耀显现。
14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
14他为我们舍了自己,要赎我们脱离一切罪恶,又洁净我们,特作自己的子民,热心为善。
15Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
15这些事你要讲明,劝戒人,用各等权柄责备人;不可叫人轻看你。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.