Apocalypsis 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
1「你要寫信給 以弗所 教會的使者,說:『那右手拿着七星、在七個金燈臺中間行走的,說:
2Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
2我知道你的行為、勞碌、忍耐,也知道你不能容忍惡人。你也曾試驗那自稱為使徒卻不是使徒的,看出他們是假的來。
3et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
3你也能忍耐,曾為我的名勞苦,並不乏倦。
4Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
4然而有一件事我要責備你,就是你把起初的愛心離棄了。
5Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
5所以,應當回想你是從哪裏墜落的,並要悔改,行起初所行的事。你若不悔改,我就臨到你那裏,把你的燈臺從原處挪去。
6Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.
6然而你還有一件可取的事,就是你恨惡 尼哥拉 一黨人的行為,這也是我所恨惡的。
7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
7聖 靈向眾教會所說的話,凡有耳的,就應當聽!得勝的,我必將上帝樂園中生命樹的果子賜給他吃。』」
8Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
8「你要寫信給 士每拿 教會的使者,說:『那首先的、末後的、死過又活的,說:
9Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
9我知道你的患難,你的貧窮(你卻是富足的),也知道那自稱是 猶太 人所說的毀謗話,其實他們不是 猶太 人,乃是撒但一會的人。
10Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
10你將要受的苦你不用怕。魔鬼要把你們中間幾個人下在監裏,叫你們被試煉,你們必受患難十日。你務要至死忠心,我就賜給你那生命的冠冕。
11Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
11聖 靈向眾教會所說的話,凡有耳的,就應當聽!得勝的,必不受第二次死的害。』」
12Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam:
12「你要寫信給 別迦摩 教會的使者,說:『那有兩刃利劍的,說:
13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
13我知道你的居所,就是有撒但座位之處;當我忠心的見證人 安提帕 在你們中間、撒但所住的地方被殺之時,你還堅守我的名,沒有棄絕我的道。
14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari:
14然而,有幾件事我要責備你:因為在你那裏有人服從了 巴蘭 的教訓;這 巴蘭 曾教導 巴勒 將絆腳石放在 以色列 人面前,叫他們吃祭偶像之物,行姦淫的事。
15ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
15你那裏也有人照樣服從了 尼哥拉 一黨人的教訓。
16Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
16所以,你當悔改;若不悔改,我就快臨到你那裏,用我口中的劍攻擊他們。
17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
17聖 靈向眾教會所說的話,凡有耳的,就應當聽!得勝的,我必將那隱藏的嗎哪賜給他,並賜他一塊白石,石上寫着新名;除了那領受的以外,沒有人能認識。』」
18Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
18「你要寫信給 推雅推喇 教會的使者,說:『那眼目如火焰、腳像光明銅的上帝之子說:
19Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
19我知道你的行為、愛心、信心、勤勞、忍耐,又知道你末後所行的 善 事,比起初所行的更多。
20Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
20然而,有一件事我要責備你,就是你容讓那自稱是先知的婦人 耶洗別 教導我的僕人,引誘他們行姦淫,吃祭偶像之物。
21Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.
21我曾給她悔改的機會,她卻不肯悔改她的淫行。
22Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.
22看哪,我要叫她病臥在床。那些與她行淫的人,若不悔改所行的,我也要叫他們同受大患難。
23Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
23我又要殺死她的黨類,叫眾教會知道,我是那察看人肺腑心腸的,並要照你們的行為報應你們各人。
24et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:
24至於你們 推雅推喇 其餘的人,就是一切不從那教訓、不曉得他們素常所說撒但深奧之理的人,我告訴你們,我不將別的擔子放在你們身上。
25tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
25但你們已經有的,總要持守,直等到我來。
26Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
26那得勝又遵守我命令到底的,我要賜給他權柄制伏列國;
27et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
27他必用鐵杖轄管他們,將他們如同窯戶的瓦器打得粉碎,像我從我父領受的權柄一樣。
28sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.
28我又要把晨星賜給他。
29Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
29聖 靈向眾教會所說的話,凡有耳的,就應當聽!』」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.