Apocalypsis 10
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis:
1我又看見另有一位大力的天使從天降下,披着雲彩,頭上有虹,臉面像日頭,兩腳像火柱。
2et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:
2他手裏拿着小書卷,是展開的。他右腳踏海,左腳踏地,
3et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
3大聲呼喊,好像獅子吼叫。呼喊完了,就有七雷發聲。
4Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
4七雷發聲之後,我正要寫出來,就聽見從天上有聲音說:「七雷所說的,你要封上,不可寫出來。」
5Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum:
5我所看見的那踏海踏地的天使向天舉起右手來,
6et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:
6指着那創造天和天上之物,地和地上之物,海和海中之物,直活到永永遠遠的,起誓說:「不再有時日了。」
7sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
7但在第七位天使吹號發聲的時候,上帝的奧祕就成全了,正如上帝所傳給他僕人眾先知的佳音。
8Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
8我先前從天上所聽見的那聲音又吩咐我說:「你去,把那踏海踏地之天使手中展開的小書卷取過來。」
9Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
9我就走到天使那裏,對他說:「請你把小書卷給我。」他對我說:「你拿着吃盡了,便叫你肚子發苦,然而在你口中要甜如蜜。」
10Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:
10我從天使手中把小書卷接過來,吃盡了,在我口中果然甜如蜜,吃了以後,肚子覺得發苦了。
11et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
11天使對我說:「你必指着多民、多國、多方、多王再說預言。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.