Iosue
Chapter 7
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iosue 7

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël.
1以色列 人在當滅的物上犯了罪;因為 猶大 支派中, 謝拉 的曾孫, 撒底 的孫子, 迦米 的兒子 亞干 取了當滅的物;耶和華的怒氣就向 以色列 人發作。
2Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quæ est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai.
2當下, 約書亞 從 耶利哥 打發人往 伯特利 東邊、靠近 伯‧亞文 的 艾 城去,吩咐他們說:「你們上去窺探那地。」他們就上去窺探 艾 城。
3Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
3他們回到 約書亞 那裏,對他說:「眾民不必都上去,只要二三千人上去就能攻取 艾 城;不必勞累眾民都去,因為那裏的人少。」
4Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
4於是民中約有三千人上那裏去,竟在 艾 城人面前逃跑了。
5percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.
5艾 城的人擊殺了他們三十六人,從城門前追趕他們,直到 示巴琳 ,在下坡殺敗他們;眾民的心就消化如水。
6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
6約書亞 便撕裂衣服;他和 以色列 的長老把灰撒在頭上,在耶和華的 約 櫃前俯伏在地,直到晚上。
7et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem.
7約書亞 說:「哀哉!主耶和華啊,你為甚麼竟領這百姓過 約旦河 ,將我們交在 亞摩利 人的手中,使我們滅亡呢?我們不如住在 約旦河 那邊倒好。
8Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
8主啊, 以色列 人既在仇敵面前轉背 逃跑 ,我還有甚麼可說的呢?
9Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
9迦南 人和這地一切的居民聽見了就必圍困我們,將我們的名從地上除滅。那時你為你的大名要怎樣行呢?」
10Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra?
10耶和華吩咐 約書亞 說:「起來!你為何這樣俯伏在地呢?
11Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
11以色列 人犯了罪,違背了我所吩咐他們的約,取了當滅的物;又偷竊,又行詭詐,又把那當滅的放在他們的家具裏。
12Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
12因此, 以色列 人在仇敵面前站立不住。他們在仇敵面前轉背 逃跑 ,是因成了被咒詛的;你們若不把當滅的物從你們中間除掉,我就不再與你們同在了。
13Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
13你起來,叫百姓自潔,對他們說:『你們要自潔,預備明天,因為耶和華- 以色列 的上帝這樣說: 以色列 啊,你們中間有當滅的物,你們若不除掉,在仇敵面前必站立不住!』
14Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
14到了早晨,你們要按着支派近前來;耶和華所取的支派,要按着宗族近前來;耶和華所取的宗族,要按着家室近前來;耶和華所取的家室,要按着人丁,一個一個地近前來。
15Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
15被取的人有當滅的物在他那裏,他和他所有的必被火焚燒;因他違背了耶和華的約,又因他在 以色列 中行了愚妄的事。」
16Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.
16於是, 約書亞 清早起來,使 以色列 人按着支派近前來,取出來的是 猶大 支派;
17Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:
17使 猶大 支派近前來,就取了 謝拉 的宗族;使 謝拉 的宗族,按着 家室 人丁,一個一個地近前來,取出來的是 撒底 ;
18cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
18使 撒底 的家室,按着人丁,一個一個地近前來,就取出 猶大 支派的人 謝拉 的曾孫, 撒底 的孫子, 迦米 的兒子 亞干 。
19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
19約書亞 對 亞干 說:「我兒,我勸你將榮耀歸給耶和華- 以色列 的上帝,在他面前認罪,將你所做的事告訴我,不要向我隱瞞。」
20Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.
20亞干 回答 約書亞 說:「我實在得罪了耶和華- 以色列 的上帝。我所做的事如此如此:
21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
21我在所奪的財物中看見一件美好的 示拿 衣服,二百舍客勒銀子,一條金子重五十舍客勒,我就貪愛這些物件,便拿去了。現今藏在我帳棚內的地裏,銀子在衣服底下。」
22Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
22約書亞 就打發人跑到 亞干 的帳棚裏。那件衣服果然藏在他帳棚內,銀子在底下。
23Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum.
23他們就從帳棚裏取出來,拿到 約書亞 和 以色列 眾人那裏,放在耶和華面前。
24Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor:
24約書亞 和 以色列 眾人把 謝拉 的曾孫 亞干 和那銀子、那件衣服、那條金子,並 亞干 的兒女、牛、驢、羊、帳棚,以及他所有的,都帶到 亞割谷 去。
25ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt.
25約書亞 說:「你為甚麼連累我們呢?今日耶和華必叫你受連累。」於是 以色列 眾人用石頭打死他,將石頭扔在其上,又用火焚燒他所有的。
26Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
26眾人在 亞干 身上堆成一大堆石頭,直存到今日。於是耶和華轉意,不發他的烈怒。因此那地方名叫 亞割谷 ,直到今日。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.