Iosue 23
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,
1耶和華使 以色列 人安靜,不與四圍的一切仇敵爭戰,已經多日。 約書亞 年紀老邁,
2vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum:
2就把 以色列 眾人的長老、族長、審判官,並官長都召了來,對他們說:「我年紀已經老邁。
3vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit:
3耶和華-你們的上帝因你們的緣故向那些國所行的一切事,你們親眼看見了,因那為你們爭戰的是耶和華-你們的上帝。
4et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes:
4我所剪除和所剩下的各國,從 約旦河 起到日落之處的大海,我已經拈鬮分給你們各支派為業。
5Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
5耶和華-你們的上帝必將他們從你們面前趕出去,使他們離開你們,你們就必得他們的地為業,正如耶和華-你們的上帝所應許的。
6Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
6所以,你們要大大壯膽,謹守遵行寫在 摩西 律法書上的一切話,不可偏離左右。
7ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:
7不可與你們中間所剩下的這些國民攙雜。他們的神,你們不可提他的名,不可指着他起誓,也不可事奉、叩拜;
8sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
8只要照着你們到今日所行的,專靠耶和華-你們的上帝。
9Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
9因為耶和華已經把又大又強的國民從你們面前趕出;直到今日,沒有一人在你們面前站立得住。
10Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
10你們一人必追趕千人,因耶和華-你們的上帝照他所應許的,為你們爭戰。
11Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum.
11你們要分外謹慎,愛耶和華-你們的上帝。
12Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:
12你們若稍微轉去,與你們中間所剩下的這些國民聯絡,彼此結親,互相往來,
13jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
13你們要確實知道,耶和華-你們的上帝必不再將他們從你們眼前趕出;他們卻要成為你們的網羅、機檻、肋上的鞭、眼中的刺,直到你們在耶和華-你們上帝所賜的這美地上滅亡。
14En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.
14「我現在要走世人必走的路。你們是一心一意地知道,耶和華-你們上帝所應許賜福與你們的話沒有一句落空,都應驗在你們身上了。
15Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
15耶和華-你們上帝所應許的一切福氣怎樣臨到你們身上,耶和華也必照樣使各樣禍患臨到你們身上,直到把你們從耶和華-你們上帝所賜的這美地上除滅。
16eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.
16你們若違背耶和華-你們上帝吩咐你們所守的約,去事奉別神,叩拜他,耶和華的怒氣必向你們發作,使你們在他所賜的美地上速速滅亡。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.