Iosue 11
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
1夏瑣 王 耶賓 聽見這事,就打發人去見 瑪頓 王 約巴 、 伸崙 王、 押煞 王,
2ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare:
2與北方山地、 基尼烈 南邊的 亞拉巴 高原,並西邊 多珥 山岡的諸王;
3Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
3又去見東方和西方的 迦南 人,與山地的 亞摩利 人、 赫 人、 比利洗 人、 耶布斯 人,並 黑門山 根 米斯巴 地的 希未 人。
4Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis.
4這些王和他們的眾軍都出來,人數多如海邊的沙,並有許多馬匹車輛。
5Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël.
5這諸王會合,來到 米倫 水邊,一同安營,要與 以色列 人爭戰。
6Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
6耶和華對 約書亞 說:「你不要因他們懼怕。明日這時,我必將他們交付 以色列 人全然殺了。你要砍斷他們馬的蹄筋,用火焚燒他們的車輛。」
7Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
7於是 約書亞 率領一切兵丁,在 米倫 水邊突然向前攻打他們。
8tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
8耶和華將他們交在 以色列 人手裏, 以色列 人就擊殺他們,追趕他們到 西頓 大城,到 米斯利弗‧瑪音 ,直到東邊 米斯巴 的平原,將他們擊殺,沒有留下一個。
9fecitque sicut præceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
9約書亞 就照耶和華所吩咐他的去行,砍斷他們馬的蹄筋,用火焚燒他們的車輛。
10Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat.
10當時, 約書亞 轉回奪了 夏瑣 ,用刀擊殺 夏瑣 王。(素來 夏瑣 在這諸國中是為首的。)
11Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
11以色列 人用刀擊殺城中的人口,將他們盡行殺滅;凡有氣息的沒有留下一個。 約書亞 又用火焚燒 夏瑣 。
12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.
12約書亞 奪了這些王的一切城邑,擒獲其中的諸王,用刀擊殺他們,將他們盡行殺滅,正如耶和華僕人 摩西 所吩咐的。
13Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
13至於造在山岡上的城,除了 夏瑣 以外, 以色列 人都沒有焚燒。 約書亞 只將 夏瑣 焚燒了。
14Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
14那些城邑所有的財物和牲畜, 以色列 人都取為自己的掠物;惟有一切人口都用刀擊殺,直到殺盡;凡有氣息的沒有留下一個。
15Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
15耶和華怎樣吩咐他僕人 摩西 , 摩西 就照樣吩咐 約書亞 , 約書亞 也照樣行。凡耶和華所吩咐 摩西 的, 約書亞 沒有一件懈怠不行的。
16Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus,
16約書亞 奪了那全地,就是山地、一帶南地、 歌珊 全地、高原、 亞拉巴 、 以色列 的山地,和山下的高原。
17et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
17從上 西珥 的 哈拉山 ,直到 黑門山 下 黎巴嫩 平原的 巴力‧迦得 ,並且擒獲那些地的諸王,將他們殺死。
18Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
18約書亞 和這諸王爭戰了許多年日。
19Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
19除了 基遍 的 希未 人之外,沒有一城與 以色列 人講和的,都是 以色列 人爭戰奪來的。
20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.
20因為耶和華的意思是要使他們心裏剛硬,來與 以色列 人爭戰,好叫他們盡被殺滅,不蒙憐憫,正如耶和華所吩咐 摩西 的。
21In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
21當時 約書亞 來到,將住山地、 希伯崙 、 底璧 、 亞拿伯 、 猶大 山地、 以色列 山地所有的 亞衲 族人剪除了。 約書亞 將他們和他們的城邑盡都毀滅。
22Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
22在 以色列 人的地沒有留下一個 亞衲 族人,只在 迦薩 、 迦特 ,和 亞實突 有留下的。
23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis.
23這樣, 約書亞 照着耶和華所吩咐 摩西 的一切話奪了那全地,就按着 以色列 支派的宗族將地分給他們為業。於是國中太平,沒有爭戰了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.