Hiezechielis Prophetæ 12
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
1耶和華的話又臨到我說:
2Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.
2「人子啊,你住在悖逆的家中。他們有眼睛看不見,有耳朵聽不見,因為他們是悖逆之家。
3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:
3所以人子啊,你要預備擄去使用的物件,在白日當他們眼前從你所住的地方移到別處去;他們雖是悖逆之家,或者可以揣摩思想。
4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
4你要在白日當他們眼前帶出你的物件去,好像預備擄去使用的物件。到了晚上,你要在他們眼前親自出去,像被擄的人出去一樣。
5Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
5你要在他們眼前挖通了牆,從其中將 物件 帶出去。
6In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
6到天黑時,你要當他們眼前搭在肩頭上帶出去,並要蒙住臉看不見地,因為我立你作 以色列 家的預兆。」
7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
7我就照着所吩咐的去行,白日帶出我的物件,好像預備擄去使用的物件。到了晚上,我用手挖通了牆。天黑的時候,就當他們眼前搭在肩頭上帶出去。
8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:
8次日早晨,耶和華的話臨到我說:
9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?
9「人子啊, 以色列 家,就是那悖逆之家,豈不是問你說:『你做甚麼呢?』
10Dic ad eos: [Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.]
10你要對他們說:『主耶和華如此說:這是 關乎 耶路撒冷 的君王和他周圍 以色列 全家的預表。』
11Dic: [Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
11你要說:『我作你們的預兆:我怎樣行,他們所遭遇的也必怎樣,他們必被擄去。』
12Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
12他們中間的君王也必在天黑的時候將物件搭在肩頭上帶出去。他們要挖通了牆,從其中帶出去。他必蒙住臉,眼看不見地。
13Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.
13我必將我的網撒在他身上,他必在我的網羅中纏住。我必帶他到 迦勒底 人之地的 巴比倫 ;他雖死在那裏,卻看不見那地。
14Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
14周圍一切幫助他的和他所有的軍隊,我必分散四方,也要拔刀追趕他們。
15Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
15我將他們四散在列國、分散在列邦的時候,他們就知道我是耶和華。
16Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
16我卻要留下他們幾個人得免刀劍、饑荒、瘟疫,使他們在所到的各國中述說他們一切可憎的事,人就知道我是耶和華。」
17Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
17耶和華的話又臨到我說:
18[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
18「人子啊,你吃飯必膽戰,喝水必惶惶憂慮。
19Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
19你要對這地的百姓說:主耶和華論 耶路撒冷 和 以色列 地的居民如此說,他們吃飯必憂慮,喝水必驚惶。因其中居住的眾人所行強暴的事,這地必然荒廢,一無所存。
20Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
20有居民的城邑必變為荒場,地也必變為荒廢;你們就知道我是耶和華。」
21Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
21耶和華的話臨到我說:
22[Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?
22「人子啊,在你們 以色列 地怎麼有這俗語,說『日子遲延,一切異象都落了空』呢?
23Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
23你要告訴他們說:『主耶和華如此說:我必使這俗語止息, 以色列 中不再用這俗語。』你卻要對他們說:『日子臨近,一切的異象必都應驗。』
24Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël:
24從此,在 以色列 家中必不再有虛假的異象和奉承的占卜。
25quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
25我-耶和華說話,所說的必定成就,不再耽延。你們這悖逆之家,我所說的話必趁你們在世的日子成就。這是主耶和華說的。」
26Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
26耶和華的話又臨到我說:
27[Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
27「人子啊, 以色列 家的人說:『他所見的異象是關乎後來許多的日子,所說的預言是指着極遠的時候。』
28Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
28所以你要對他們說:『主耶和華如此說:我的話沒有一句再耽延的,我所說的必定成就。這是主耶和華說的。』」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.