Hiezechielis Prophetæ
Chapter 46
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Hiezechielis Prophetæ 46

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
1主耶和華如此說:「內院朝東的門,在辦理事務的六日內必須關閉;惟有安息日和月朔必須敞開。
2Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
2王要從這門的廊進入,站在門框旁邊。祭司要為他預備燔祭和平安祭,他就要在門檻那裏敬拜,然後出去。這門直到晚上不可關閉。
3Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
3在安息日和月朔,國內的居民要在這門口,耶和華面前敬拜。
4Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
4安息日,王所獻與耶和華的燔祭要用無殘疾的羊羔六隻,無殘疾的公綿羊一隻;
5et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
5同獻的素祭要為公綿羊獻一伊法 細麵 ,為羊羔照他的力量而獻,一伊法 細麵 加油一欣。
6In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
6當月朔,要獻無殘疾的公牛犢一隻,羊羔六隻,公綿羊一隻,都要無殘疾的。
7Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
7他也要預備素祭,為公牛獻一伊法 細麵 ,為公綿羊獻一伊法 細麵 ,為羊羔照他的力量而獻,一伊法 細麵 加油一欣。
8Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
8王進入的時候必由這門的廊而入,也必由此而出。
9Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
9「在各節期,國內居民朝見耶和華的時候,從北門進入敬拜的,必由南門而出;從南門進入的,必由北門而出。不可從所入的門而出,必要直往前行, 由對門 而出。
10Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
10民進入,王也要在民中進入;民出去,王也要一同出去。
11Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
11「在節期和聖會的日子同獻的素祭,要為一隻公牛獻一伊法 細麵 ,為一隻公綿羊獻一伊法 細麵 ,為羊羔照他的力量而獻,一伊法 細麵 加油一欣。
12Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
12王預備甘心獻的燔祭或平安祭,就是向耶和華甘心獻的,當有人為他開朝東的門。他就預備燔祭和平安祭,與安息日預備的一樣, 獻畢 就出去。他出去之後,當有人將門關閉。」
13Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
13「每日,你要預備無殘疾一歲的羊羔一隻,獻與耶和華為燔祭;要每早晨預備。
14Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
14每早晨也要預備同獻的素祭, 細麵 一伊法六分之一,並油一欣三分之一,調和細麵。這素祭要常獻與耶和華為永遠的定例。
15Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
15每早晨要這樣預備羊羔、素祭,並油為常獻的燔祭。」
16Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
16主耶和華如此說:「王若將產業賜給他的兒子,就成了他兒子的產業,那是他們承受為業的。
17Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
17倘若王將一分產業賜給他的臣僕,就成了他臣僕的產業;到自由之年仍要歸與王。至於王的產業,必歸與他的兒子。
18Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
18王不可奪取民的產業,以致驅逐他們離開所承受的;他要從自己的地業中,將產業賜給他兒子,免得我的民分散,各人離開所承受的。」
19Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.
19那帶我的,將我從門旁進入之處、領進為祭司預備的聖屋,是朝北的,見後頭西邊有一塊地。
20Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
20他對我說:「這是祭司煮贖愆祭、贖罪祭,烤素祭之地,免得帶到外院,使民成聖。」
21Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
21他又帶我到外院,使我經過院子的四拐角,見每拐角各有一個院子。
22In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant.
22院子四拐角的院子,周圍有牆,每院長四十 肘 ,寬三十 肘 。四拐角院子的尺寸都是一樣,
23Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.
23其中周圍有一排房子,房子內有煮 肉 的地方。
24Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
24他對我說:「這都是煮 肉 的房子,殿內的僕役要在這裏煮民的祭物。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.