哥林多前書 12
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄們,論到屬靈的 恩賜 ,我不願意你們不明白。
1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2你們作外邦人的時候,隨事被牽引,受迷惑,去服事那啞巴偶像,這是你們知道的。
2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3所以我告訴你們,被上帝的靈感動的,沒有說「耶穌是可咒詛」的;若不是被 聖 靈感動的,也沒有能說「耶穌是主」的。
3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4恩賜原有分別, 聖 靈卻是一位。
4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
5職事也有分別,主卻是一位。
5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
6功用也有分別,上帝卻是一位,在眾人裏面運行一切的事。
6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7聖 靈顯在各人身上,是叫人得益處。
7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8這人蒙 聖 靈賜他智慧的言語,那人也蒙這位 聖 靈賜他知識的言語,
8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
9又有一人蒙這位 聖 靈賜他信心,還有一人蒙這位 聖 靈賜他醫病的恩賜,
9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
10又叫一人能行異能,又叫一人能作先知,又叫一人能辨別諸靈,又叫一人能說方言,又叫一人能翻方言。
10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11這一切都是這位 聖 靈所運行、隨己意分給各人的。
11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12就如身子是一個,卻有許多肢體;而且肢體雖多,仍是一個身子;基督也是這樣。
12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
13我們不拘是 猶太 人,是 希臘 人,是為奴的,是自主的,都從一位 聖 靈受洗,成了一個身體,飲於一位 聖 靈。
13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
14身子原不是一個肢體,乃是許多肢體。
14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15設若腳說:「我不是手,所以不屬乎身子,」它不能因此就不屬乎身子。
15Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
16設若耳說:「我不是眼,所以不屬乎身子,」它也不能因此就不屬乎身子。
16Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
17若全身是眼,從哪裏聽聲呢?若全身是耳,從哪裏聞味呢?
17Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
18但如今,上帝隨自己的意思把肢體俱各安排在身上了。
18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19若都是一個肢體,身子在哪裏呢?
19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20但如今肢體是多的,身子卻是一個。
20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21眼不能對手說:「我用不着你。」頭也不能對腳說:「我用不着你。」
21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
22不但如此,身上肢體人以為軟弱的,更是不可少的。
22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
23身上肢體,我們看為不體面的,越發給它加上體面;不俊美的,越發得着俊美。
23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24我們俊美的肢體,自然用不着裝飾;但上帝配搭這身子,把加倍的體面給那有缺欠的肢體,
24Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25免得身上分門別類,總要肢體彼此相顧。
25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26若一個肢體受苦,所有的肢體就一同受苦;若一個肢體得榮耀,所有的肢體就一同快樂。
26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27你們就是基督的身子,並且各自作肢體。
27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
28上帝在教會所設立的:第一是使徒,第二是先知,第三是教師,其次是行異能的,再次是得恩賜醫病的,幫助人的,治理事的,說方言的。
28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
29豈都是使徒嗎?豈都是先知嗎?豈都是教師嗎?豈都是行異能的嗎?
29Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?
30豈都是得恩賜醫病的嗎?豈都是說方言的嗎?豈都是翻方言的嗎?
30numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
31你們要切切地求那更大的恩賜。 我現今把最妙的道指示你們。
31Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.