哥林多前書 2
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄們,從前我到你們那裏去,並沒有用高言大智對你們宣傳上帝的奧祕。
1Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
2因為我曾定了主意,在你們中間不知道別的,只知道耶穌基督並他釘十字架。
2Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
3我在你們那裏,又軟弱,又懼怕又甚戰兢。
3Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
4我說的話、講的道,不是用智慧委婉的言語,乃是用聖靈和大能的明證,
4et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
5叫你們的信不在乎人的智慧,只在乎上帝的大能。
5ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
6然而,在完全的人中,我們也講智慧。但不是這世上的智慧,也不是這世上有權有位、將要敗亡之人的智慧。
6Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:
7我們講的,乃是從前所隱藏、上帝奧祕的智慧,就是上帝在萬世以前預定使我們得榮耀的。
7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
8這智慧世上有權有位的人沒有一個知道的,他們若知道,就不把榮耀的主釘在十字架上了。
8quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
9如 經上 所記: 上帝為愛他的人所預備的 是眼睛未曾看見, 耳朵未曾聽見, 人心也未曾想到的。
9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
10只有上帝藉着聖靈向我們顯明了,因為聖靈參透萬事,就是上帝深奧的事也參透了。
10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
11除了在人裏頭的靈,誰知道人的事?像這樣,除了上帝的靈,也沒有人知道上帝的事。
11Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
12我們所領受的,並不是世上的靈,乃是從上帝來的靈,叫我們能知道上帝開恩賜給我們的事。
12Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:
13並且我們講說這些事,不是用人智慧所指教的言語,乃是用 聖 靈所指教的言語,將屬靈的話解釋屬靈的事 。
13quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
14然而,屬血氣的人不領會上帝 聖 靈的事,反倒以為愚拙,並且不能知道,因為這些事惟有屬靈的人才能看透。
14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
15屬靈的人能看透萬事,卻沒有一人能看透了他。
15Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.
16誰曾知道主的心去教導他呢?但我們是有基督的心了。
16Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.