哥林多前書
Chapter 7
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1論到你們信上所提的事, 我說 男不近女倒好。
1De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
2但要免淫亂的事,男子當各有自己的妻子;女子也當各有自己的丈夫。
2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
3丈夫當用合宜之分待妻子;妻子待丈夫也要如此。
3Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.
4妻子沒有權柄主張自己的身子,乃在丈夫;丈夫也沒有權柄主張自己的身子,乃在妻子。
4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5夫妻不可彼此虧負,除非兩相情願,暫時分房,為要專心禱告方可;以後仍要同房,免得撒但趁着你們情不自禁,引誘你們。
5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6我說這話,原是准 你們 的,不是命 你們 的。
6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7我願意眾人像我一樣;只是各人領受上帝的恩賜,一個是這樣,一個是那樣。
7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
8我對着沒有嫁娶的和寡婦說,若他們常像我就好。
8Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9倘若自己禁止不住,就可以嫁娶。與其慾火攻心,倒不如嫁娶為妙。
9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
10至於那已經嫁娶的,我吩咐他們;其實不是我吩咐,乃是主吩咐說:妻子不可離開丈夫,
10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
11若是離開了,不可再嫁,或是仍同丈夫和好。丈夫也不可離棄妻子。
11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12我對其餘的人說(不是主說):倘若某弟兄有不信的妻子,妻子也情願和他同住,他就不要離棄妻子。
12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
13妻子有不信的丈夫,丈夫也情願和她同住,她就不要離棄丈夫。
13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
14因為不信的丈夫就因着妻子成了聖潔,並且不信的妻子就因着丈夫成了聖潔。不然,你們的兒女就不潔淨,但如今他們是聖潔的了。
14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15倘若那不信的人要離去,就由他離去吧!無論是弟兄,是姊妹,遇着這樣的事都不必拘束。上帝召我們原是要我們和睦。
15Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
16你這作妻子的,怎麼知道不能救你的丈夫呢?你這作丈夫的,怎麼知道不能救你的妻子呢?
16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
17只要照主所分給各人的,和上帝所召各人的而行。我吩咐各教會都是這樣。
17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18有人已受割禮蒙召呢,就不要廢割禮;有人未受割禮蒙召呢,就不要受割禮。
18Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
19受割禮算不得甚麼,不受割禮也算不得甚麼,只要守上帝的誡命就是了。
19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
20各人蒙召的時候是甚麼身分,仍要守住這身分。
20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21你是作奴隸蒙召的嗎?不要因此憂慮;若能以自由,就求自由更好。
21Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.
22因為作奴僕蒙召於主的,就是主所釋放的人;作自由之人蒙召的,就是基督的奴僕。
22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
23你們是重價買來的,不要作人的奴僕。
23Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.
24弟兄們,你們各人蒙召的時候是甚麼身分,仍要在上帝面前守住這身分。
24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
25論到童身的人,我沒有主的命令,但我既蒙主憐恤能作忠心的人,就把自己的意見告訴 你們 。
25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26因現今的艱難,據我看來,人不如守素安常才好。
26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
27你有妻子纏着呢,就不要求脫離;你沒有妻子纏着呢,就不要求妻子。
27Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem.
28你若娶妻,並不是犯罪;處女若出嫁,也不是犯罪。然而這等人肉身必受苦難,我卻願意你們免這苦難。
28Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
29弟兄們,我對你們說:時候減少了。從此以後,那有妻子的,要像沒有妻子;
29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
30哀哭的,要像不哀哭;快樂的,要像不快樂;置買的,要像無有所得;
30et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes:
31用世物的,要像不用世物,因為這世界的樣子將要過去了。
31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.
32我願你們無所掛慮。沒有娶妻的,是為主的事掛慮,想怎樣叫主喜悅。
32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
33娶了妻的,是為世上的事掛慮,想怎樣叫妻子喜悅。
33Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
34婦人和處女也有分別。沒有出嫁的,是為主的事掛慮,要身體、靈魂都聖潔;已經出嫁的,是為世上的事掛慮,想怎樣叫丈夫喜悅。
34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
35我說這話是為你們的益處,不是要牢籠你們,乃是要叫你們行合宜的事,得以殷勤服事主,沒有分心的事。
35Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
36若有人以為自己待他的女兒不合宜,女兒也過了年歲,事又當行,他就可隨意辦理,不算有罪,叫二人成親就是了。
36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
37倘若人心裏堅定,沒有不得已的事,並且由得自己作主,心裏又決定了留下女兒 不出嫁 ,如此行也好。
37Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
38這樣看來,叫自己的女兒出嫁是好,不叫她出嫁更是好。
38Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.
39丈夫活着的時候,妻子是被約束的;丈夫若死了,妻子就可以自由,隨意再嫁,只是要嫁這在主裏面的人。
39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
40然而按我的意見,若常守節更有福氣。我也想自己是被上帝的靈感動了。
40Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.