哥林多前書 4
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1人應當以我們為基督的執事,為上帝奧祕事的管家。
1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
2所求於管家的,是要他有忠心。
2Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
3我被你們論斷,或被別人論斷,我都以為極小的事;連我自己也不論斷自己。
3Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.
4我雖不覺得自己有錯,卻也不能因此得以稱義;但判斷我的乃是主。
4Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.
5所以,時候未到,甚麼都不要論斷,只等主來,他要照出暗中的隱情,顯明人心的意念。那時,各人要從上帝那裏得着稱讚。
5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
6弟兄們,我為你們的緣故,拿這些事轉比自己和 亞波羅 ,叫你們效法我們不可過於 聖經 所記,免得你們自高自大,貴重這個,輕看那個。
6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
7使你與人不同的是誰呢?你有甚麼不是領受的呢?若是領受的,為何自誇,彷彿不是領受的呢?
7Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
8你們已經飽足了!已經豐富了!不用我們,自己就作王了!我願意你們果真作王,叫我們也得與你們一同作王。
8Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
9我想上帝把我們使徒明明列在末後,好像定死罪的囚犯;因為我們成了一臺戲,給世人和天使觀看。
9Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
10我們為基督的緣故算是愚拙的,你們在基督裏倒是聰明的;我們軟弱,你們倒強壯;你們有榮耀,我們倒被藐視。
10Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.
11直到如今,我們還是又飢又渴,又赤身露體,又挨打,又沒有一定的住處,
11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
12並且勞苦,親手做工。被人咒罵,我們就祝福;被人逼迫,我們就忍受;
12et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
13被人毀謗,我們就善勸。直到如今,人還把我們看作世界上的污穢,萬物中的渣滓。
13blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
14我寫這話,不是叫你們羞愧,乃是警戒你們,好像我所親愛的兒女一樣。
14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
15你們學基督的,師傅雖有一萬,為父的卻是不多,因我在基督耶穌裏用福音生了你們。
15Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
16所以,我求你們效法我。
16Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
17因此我已打發 提摩太 到你們那裏去。他在主裏面,是我所親愛、有忠心的兒子。他必提醒你們,記念我在基督裏怎樣行事,在各處各教會中怎樣教導人。
17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18有些人自高自大,以為我不到你們那裏去;
18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
19然而,主若許我,我必快到你們那裏去,並且我所要知道的,不是那些自高自大之人的言語,乃是他們的權能。
19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
20因為上帝的國不在乎言語,乃在乎權能。
20Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
21你們願意怎麼樣呢?是願意我帶着刑杖到你們那裏去呢?還是要我存慈愛溫柔的心呢?
21Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.